previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

‘‘‘‘ [38] Nec illarum tibi exempla proponas, quae carnis curam facientes posscssionum reditus et cotidianas domus impensas subputant. Neque enim undecim apostoli Iudae proditione sunt fracti nec [p. 146] Phygelo et Alexandro faciente naufragium ceteri a cursu fidei substiterant. Nec dicas: ‘Illa et illa suis rebus fruitur; honoratur ab omnibus; fratres ad eam conveniunt et sorores: numquid ideo virgo esse desivit? ’ Primum dubium, an virgo sit talis. ‘Non enim, quomodo videt homo, videbit Deus. Homo videt in facie, Deus videt in corde.’ Dehinc, etiam si corpore virgo est, an spiritu virgo sit, nescio. Apostolus autem ita virginem definivit: ‘Ut sit sancta et corpore et spiritu.’ Ad extremum habeat sibi gloriam suam; vincat Pauli sententiam, deliciis fruatur et vivat! Nos meliora exempla sectemur. Propone tibi beatam Mariam, quae tantae extitit puritatis, ut mater esse domini mereretur. Ad quam cum angelus Gabriel in viri specie descendisset dicens: ‘Ave, gratia plena, dominus tecum,’ consternata respondere non potuit; nunquam enim a viro fuit salutata. Denique nuntium discit et loquitur et, quae hominem formidarat, cum angelo fabulatur intrepida. Potes et tu esse mater domini. ‘Accipe tibi tomum magnum, novum et scribe in eo stilo hominis velociter spolia detrahentis,’ et, cum accesseris ad prophetissam et conceperis in utero et pepereris filium, dic: ‘A timore tuo, domine, concepimus et doluimus et peperimus; spiritum salvationis tuae fecimus super terram.’ Tunc et filius tuus [p. 148] tibi respondebit et dicet: ‘Ecce mater mea et fratres mei.’ Et mirum in modum ille, quem in latitudine pectoris tui paulo ante descripseras, quem in novitate cordis stilo volante signaveras, postquam spolia ex hostibus ceperit, postquam denudaverit principatus et potestates et adfixerit eas cruci, conceptus adolescit et maior effectus sponsam te incipit habere de matre. Grandis labor, sed grande praemium esse, quod martyras, esse, quod apostolos, esse, quod Christus est. Quae quidem universa tunc prosunt, cum in ecclesia fiunt, cum in una domo pascha celebramus, si arcam ingredimur cum Noe, si pereunte Hierico Raab iustificata nos continet. Ceterum virgines, quales apud diversas hereses et quales apud inpurissimum Manicheum esse dicuntur, scorta sunt aestimanda, non virgines. Si enim corporis earum auctor est diabolus, quomodo possunt honorare plasticam hostis sui? Sed quia sciunt virginale vocabulum gloriosum, sub ovium pellibus lupos tegunt. Christum mentitur antichristus et turpitudinem vitae falso nominis honore convestiunt. Gaude, soror, gaude, filia, gaude, mi virgo: quod aliae simulant, tu vere esse coepisti. ’’’’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: