previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

‘‘ [37] Post haec, quamquam apostolus semper orare nos iubeat et sanctis etiam ipse somnus oratio sit, tamen divisas orandi horas habere debemus, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat: horam tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque et vesperam nemo qui nesciat. Nec cibus a te sumatur nisi oratione praemissa nec recedatur a mensa, nisi referantur [p. 144] gratiae creatori. Noctibus bis terque surgendum, revolvenda de scripturis, quae memoriter tenemus. Egredientes hospitium armet oratio, regredientibus de platea oratio occurrat ante, quam sessio, nec prius corpusculum requiescat, quam anima pascatur. Ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat crucem. Nulli detrahas nec adversus filium matris tuae ponas scandalum. ‘Tu quae es, ut alienum servum judices? Suo domino stat aut cadit. Stabit autem; potens est enim Deus statuere illum.’ Nec, si biduo ieiunaveris, putes te non ieiunante meliorem. Tu ieiunas et irasceris, ille comedit et forte blanditur; tu vexationem mentis et ventris esuriem rixando digeris, ille moderatius alitur et Deo gratias refert. Unde cotidie clamat Esaias: ‘Non tale ieiunium elegi, dicit dominus,’ et iterum: ‘In diebus enim ieiuniorum invenientur voluntates vestrae et omnes, qui sub potestate vestra eunt, stimulatis. Si in iudiciis et litibus ieiunatis et percutitis pugnis humilem, ut quid mihi ieiunatis? ‘Quale illud potest esse ieiunium, cuius iram, non dicam nox occupat, sed luna integra derelinquit? Te ipsam considerans noli in alterius ruina, sed in tuo opere gloriari. ’’’’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: