previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[3] Nolo tibi venire superbiam de proposito, sed timorem. Onusta incedis auro, latro vitandus est. Stadium est haec vita mortalibus: hic contendimus, ut alibi coronemur. Nemo inter serpentes et scorpiones securus ingreditur. ‘Inebriatus est,’ [p. 58] inquit dominus, ‘gladius meus in caelo,’ et tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat et spinas, quam serpens comedit? ‘Non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates huius mundi et harum tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus.’ Magnis inimicorum circumdamur agminibus, hostium plena sunt omnia. Caro fragilis et cinis futura post modicum pugnat sola cum pluribus. Cum autem 'fuerit dissoluta et venerit princeps mundi istius et invenerit in ea nihil, tunc secura audies per prophetam: ‘Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis, ad te autem non adpropinquabit.’ Quodsi eorum te multitudo turbaverit et ad singula incitamenta vitiorum coeperis aestuare et dixerit tibi cogitatio tua: ‘Quid faciemus? ’ respondit Heliseus: ‘Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis,’ et orabit et dicet: ‘Domine, adaperi oculos puellae tuae et videat.’ Et apertis oculis videbis igneum currum, qui te ad exemplum Heliae in astra sustollat, et tunc laeta cantabis: ‘Anima nostra quasi passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est et nos liberati sumus.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: