previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[24] Ne declines aurem tuam in verba mala. Saepe indecens aliquid loquentes temptant mentis arbitrium. Si libenter audias, virgo, quod dicitur, si ad ridicula quaeque solvaris, quidquid dixeris, laudant; quidquid negaveris, negant. Facetam vocant et sanctam et in qua nullus sit dolus, ‘Ecce vera Christi ancilla,’ dicentes, ‘ecce tota simplicitas, non ut illa horrida, turpis, rusticana, terribilis et quae ideo forsitan maritum invenire non potuit.’ Naturali ducimur malo: adulatoribus nostris libenter favemus et, quamquam nos respondeamus indignos et calidus rubor ora perfundat, tamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur. Sponsa Christi arca est testamenti extrinsecus et [p. 106] intrinsecus deaurata, custos legis domini. Sicut in illa nihil aliud fuit nisi tabulae testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus cogitatus. Super hoc propitiatorio quasi super cherubim sedere vult dominus. Mittit discipulos suos, ut in pullo asinae curis te saecularibus solvant, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysen sequaris in heremo et terram repromissionis introeas. Nemo sit, qui prohibeat, non mater, non soror, cognata, germanus; dominus te necessariam habet. Quod si voluerint inpedire, timeant flagella Pharaonis, qui populum Dei ad colendum eum nolens dimittere passus est illa, quae scripta sunt. Iesus ingressus templum omnia, quae templi non erant, proiecit. Deus enim zelotes est et non vult domum patris fieri speluncam latronum. Alioquin, ubi aera numerantur, ubi sunt caveae columbarum et simplicitas enecatur, ubi in pectore virginali saecularium negotiorum cura aestuat, statim velum templi scinditur; sponsus consurgit iratus et dicit: ‘Relinquetur vobis domus vestra deserta.’ Lege evangelium et vide, quomodo Maria ad pedes domini sedens Marthae studio praeferaturet certe Martha sedulo hospitalitatis officio domino atque discipulis convivium praeparabat: ‘Martha,’ inquit, ‘Martha, sollicita es et turbaris circa plurima; pauca autem necessaria sunt aut unum. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea.’ Esto et tu Maria, cibis praeferto doctrinam. Sorores tuae [p. 108] cursitent et quaerant, quomodo Christum hospitem habeant; tu insemel saeculi onere proiecto sede ad pedes domini et dic: ‘Inveni eum, quem quaerebat anima mea; tenebo eum et non dimittam eum,’ et ille respondeat: ‘Una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, electa genetrici suae,’ caelesti videlicet Hierusalem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: