Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
Laudo nuptias, laudo coniugium, sed quia mihi virgines generant: lego de spinis rosas, de terra aurum, de concha margaritum. Numquid, qui arat, tota die arabit? Nonne et laboris sui fruge laetabitur? Plus honorantur nuptiae, quando, quod de illis nascitur, plus amatur. Quid invides, mater, filiae? Tuo lacte nutrita est, tuis educata visceribus in tuo adolevit sinu, tu illam sedula pietate servasti: indignans, quod noluit militis uxor esse, sed regis? Grande tibi beneficium praestitit: socrus Dei esse coepisti.
‘De virginibus,’ inquit apostolus, ‘praeceptum domini non habeo:’ cur? Quia, et ipse ut esset virgo, non fuit imperii, sed propriae voluntatis. Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse
[p. 96]
configunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit: ‘Volo autem omnes esse sicut me ipsum,’ et infra: ‘Dico autem in-nuptis et viduis: bonum est illis, si sic permaneant, sicut et ego,’ et in alio loco: ‘Numquid non habemus potestatem uxores circumducendi sicut et ceteri apostoli? ’ Quare non habet domini de virginitate praeceptum? Quia maioris est mercis, quod non cogitur et offertur, quia, si fuisset virginitas imperata, nuptiae videbantur ablatae et durissimum erat contra naturam cogere angelorumque vitam hominibus extorquere et id quodam more damnare, quod conditum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.