Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Haec idcirco, mi domina Eustochium—dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei—ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat—habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum—sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum. Nulla in hoc libello adulatio—adulator quippe blandus inimicus est—nulla erit rhetorici pompa sermonis, quae te iam inter angelos statuat et beatudine virginitatis exposita mundum subiciat pedibus tuis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.