Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[12]
Vis scire ita esse, ut dicimus? Accipe exempla. Sampson leone fortior, saxo durior et qui unus et nudus mille est persecutus armatos, in Dalilae mollescit amplexibus; David secundum cor domini electus et qui venturum Christum sancto saepe ore cantaverat, postquam deambulans super tectum domus suae Bersabee captus est nuditate, adulterio iunxit homicidium. Ubi et illud breviter adtende,
[p. 78]
quod nullus sit, etiam in domo, tutus aspectus. Quapropter ad Deum paenitens loquitur: ‘Tibi soli peccavi et malum coram te feci.’ Rex enim alium non timebat. Salomon, per quem se cecinit ipsa sapientia, qui disputavit ‘a cedro Libani usque ad hysopum, quae exit. per parietem,’ recessit a domino, quia amator mulierum fuit. Et ne aliquis etiam de sanguinis sibi propinquitate confideret, in inlicitum Thamar sororis Amnon frater exarsit incendium.
’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.