previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[4] Divinarum scripturarum ardor incredibilis, semperque cantabat: ‘In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi,’ et illud de perfecto viro: ‘Et in lege domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte,’ meditationem legis non replicando, quae scripta sunt, ut Iudaeorum aestimant Pharisaei, sed in opere intellegens iuxta illud apostolicum: ‘Sive comeditis sive bibitis sive quid agitis, omnia in gloriam domini facienteset prophetae verba dicentis: ‘A mandatis tuis intellexi,’ ut, postquam mandata conplesset, tunc se sciret mereri intellegentiam scripturarum. Quod et alibi legimus: ‘Quia coepit Iesus facere et docere.’ Erubescit enim quamvis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia, frustraque lingua praedicat paupertatem et docet elemosynas, qui Croesi divitiis tumet vilique opertus palliolo pugnat contra tineas vestium sericarum. Moderata ieiunia, carnium abstinentia, vini odor magis quam gustus propter sto- [p. 448] maehum et frequentes infirmitates. Raro procedebat ad publicum et maxime nobilium matronarum vitabat domus, ne cogeretur videre, quod contempserat, apostolorum et martyrum basilicas secretis celebrans orationibus et quae populorum frequentiam declinarent. Matri in tantum oboediens, ut interdum faeciet, quod nolebat. Nam cum illa suum diligeret sanguinem et absque filiis ac nepotibus vellet in fratris liberos universa conferri, ista pauperes eligebat et tamen matri contraire non poterat monilia et, quicquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens magisque volens pecuniam perdere quam parentis animum contristare.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: