previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[19] Numquam ergo tales videas nec huiusce modi hominibus adpliceris, ne declines cor tuum in verba malitiae et audias: ‘Sedens adversus fratrem tuum detrahebas et adversus filium matris tuae ponebas scandalum,’ et iterum: ‘Filii hominum dentes eorum arma et sagittae,’ et alibi: ‘Molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula,’ et apertius in Ecclesiaste: ‘Si mordeat serpens in silentio, sic, qui fratri suo occulte detrahit.’ Sed dicis: ‘Ipse non detraho, aliis loquentibus facere quid possum?’ ‘Ad excusandas excusationes in peccatisista praetendimus. Christus arte non luditur. Nequaquam mea, sed apostoli sententia est: ‘Nolite errare; Deus non inridetur.’ Ille in corde, nos videmus in facie. Salomon loquitur in Proverbiis: ‘Ventus aquilo dissipat nubes et vultus tristis linguas detrahentium.’ Sicut enim sagitta, si mittatur contra duram materiam, nonnumquam in mittentem revertitur et vulnerat vulnerantem illudque conpletur: ‘Facti sunt mihi in arcum pravum,’ et alibi: ‘Qui mittit in altum lapidem, recidet in caput eius,’ ita detractor, eum tristem faciem viderit audientis, immo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat iudicium sanguinis, ilico contieescit, pallet vultus, haerent labia, saliva siccatur. Unde idem vir [p. 434] sapiens: ‘Cum detractoribus,’ inquit, ‘non conmiscearis, quoniam repente veniet perditio eorum; et ruinam utriusque quis novit?’ Tam scilicet eius, qui loquitur, quam illius, qui audit loquentem. Veritas angulos non amat nec quaerit susurrones. Timotheo dicitur: ‘Adversus presbyterum accusationem cito ne receperis. Peccantem autem coram omnibus argue, ut et ceteri metum habeant.’ Non est facile de perfecta aetate credendum, quam et vita praeterita defendit et honorat vocabulum dignitatis, verum, qui homines sumus et interdum contra annorum maturitatem puerorum vitiis labimur, si me vis corrigi deliquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas: ‘Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. Quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnium filium, quem recipit.’ Et per Esaiam clamat Deus: ‘Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos et semitas pedum vestrorum supplantant.’ Quid enim mihi prodest, si aliis mala mea referas, si me nesciente peccatis meis, immo detractionibus tuis alium vulneres et, cum certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli alteri dixeris? Hoc est non me emendare, sed vitio tuo satisfacere. Praecipit dominus peccantes in nos argui debere secreto vel adhibito teste et, si audire noluerint, referri ad ecclesiam habendosque in malo pertinaces quasi ethnicos et publicanos. [p. 436]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: