Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
Ne ad scribendum cito prosilias et levi ducaris insania. Multo tempore disce, quod doceas. Ne
[p. 430]
credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam. Nulli detrahas nec in eo te sanctum putes, si ceteros laceres. Accusamus saepe, quod facimus, et contra nosmet ipsos diserti in nostra vitia invehimur muti de eloquentibus iudicantes. Testudinco Grunnius incedebat ad loquendum gradu et per intervalla quaedam vix pauca verba capiebat, ut eum putares singultire, non proloqui. Et tamen, cum mensa posita librorum exposuisset struem, adducto supercilio contractisque naribus ac fronte rugata duobus digitulis concrepabat hoc signo ad audiendum discipulos provocans. Tunc nugas meras fundere et adversum singulos declamare; criticum diceres esse Longinum censoremque Romanae facundiae notare, quem vellet, et de senatu doctorum excludere. Hic bene nummatus plus placebat in prandiis. Nec mirum, qui multos inescare solitus erat factoque cuneo circumstrepentium garrulorum procedebat in publicum intus Nero, foris Cato, totus ambiguus, ut ex contrariis diversisque naturis unum monstrum novamque bestiam diceres esse conpactum iuxta illud poeticum:
[p. 432]
‘Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.