previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[16] Vidi ego quosdam, qui, postquam renuntia-vere saeculovestimentis dumtaxat et vocis professione, non rebusnihil de pristina conversatione mutarunt. Res familiaris magis aucta quam inminuta est; eadem ministeria servulorum, idem apparatus convivii; in vitro et patella fictili aurum come- [p. 426] ditur et inter turbas et examina ministrorum nomen sibi vindicant solitarii. Qui vero pauperes sunt et tenui substantiola videnturque sibi scioli, pomparum ferculis similes procedunt ad publicum, ut caninam exerceant facundiam. Alii sublatis in altum humeris et intra se nescio quid cornicantes stupentibus in terram oculis tumentia verba trutinantur, ut, si praeconem addideris, putes incedere praefecturam. Sunt qui, humore cellularum inmoderatisque ieiuniis, taedio solitudinis ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in et μελαγχολίαν Hippocratis magis fomentis quam nostris monitis indigent. Plerique artibus et negotiationibus pristinis carere non possunt mutatisque nominibus institorum eadem exercent conmercia, non victum et vestitum, quod apostolus praecipit, sed maiora quam saeculi homines emolumenta sectantes. Et prius quidem ab aedilibus, quos ἀγορανόμους Graeci appellant, vendentium coherccbatur rabies nec erat inpune peccatum, nunc autem sub religionis titulo exercentur iniusta conpendia et honor nominis Christiani fraudem magis facit quam patitur. Quodque pudet dicere, sed necesse est, ut saltim sic ad nostrum erubescamus dedecus, publice extendentes manus pannis aurum tegimus et contra omnium opinionem plenis sacculis morimur divites, qui quasi pauperes viximus. Tibi, cum in monasterio fueris, haec facere non licebit et [p. 428] inolescente paulatim consuetudine, quod primum cogebaris, velle incipies et delectabit te labor tuus oblitusque praeteritorum semper priora sectaberis nequaquam considerans, quid alii mali faciant, sed quid boni tu facere debeas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: