Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
Philosophi saeculi solent amorem veterem amore novo quasi clavum clavo expellere. Quod et Asuero septem principes fecere Persarum, ut Vasti reginae desiderium aliarum puellarum amore conpesecrent. Illi vitium vitio peccatumque peccato remediantur, nos amore virtutum vitia superemus. ‘Declina,’ ait, ‘a malo et fac bonum; quaerere pacem et persequere eam.’ Nisi oderimus malum, bonum amare non possumus. Quin potius faciendum est bonum, ut declinemus a malo; pax quaerenda, ut bella fugiamus. Nee sufficit eam
[p. 422]
quaerere, nisi inventam fugientemque omni studio persequamur, ‘quae exsuperat omnem sensum,’ in qua habitatio Dei est dicente propheta: ‘Et factus est in pace locus eius,’ pulchreque persecutio pacis dicitur iuxta illud apostoli: ‘Hospitalitatem persequentes,’ ut non levi citatoque sermone et—ut ita loquar—summis labiis hospites invitemus, sed toto mentis ardore teneamus quasi auferentes secum de lucro nostro atque conpendio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.