previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

NIHIL Christiano felicius, cui promittuntur regna caelorum; nihil laboriosius, qui cotidie de vita periclitatur. Nihil fortius, qui vincit diabolum; nihil inbecillius, qui a carne superatur. Utriusque rei exempla sunt plurima. Latro credidit in cruce et [p. 398] statim meretur audire: ‘Amen, amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.’ Iudas de apostolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate convivii nec intinctione buccellae nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem filium Dei noverat. Quid Samaritana vilius? Non solum ipsa credidit et post sex viros unum invenit dominum Messiamque cognoscit ad fontem, quem in templo Iudaeorum populus ignorabat, sed auctor fit multorum salutis et apostolis ementibus cibos esurientem reficit lassumque sustentat. Quid Salomone sapientius? Attamen infatuatur amoribus feminarum. ‘Bonum est salnullumque sacrificium absque huius aspersione suscipiturunde et apostolus praecipit: ‘Sermo vester sit sale conditus ’—quod, si infatuetur, foras proicitur in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinio quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri et sterile animarum solum pinguescere. Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: