previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ad Rusticum Monachum

NIHIL Christiano felicius, cui promittuntur regna caelorum; nihil laboriosius, qui cotidie de vita periclitatur. Nihil fortius, qui vincit diabolum; nihil inbecillius, qui a carne superatur. Utriusque rei exempla sunt plurima. Latro credidit in cruce et [p. 398] statim meretur audire: ‘Amen, amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.’ Iudas de apostolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate convivii nec intinctione buccellae nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem filium Dei noverat. Quid Samaritana vilius? Non solum ipsa credidit et post sex viros unum invenit dominum Messiamque cognoscit ad fontem, quem in templo Iudaeorum populus ignorabat, sed auctor fit multorum salutis et apostolis ementibus cibos esurientem reficit lassumque sustentat. Quid Salomone sapientius? Attamen infatuatur amoribus feminarum. ‘Bonum est salnullumque sacrificium absque huius aspersione suscipiturunde et apostolus praecipit: ‘Sermo vester sit sale conditus ’—quod, si infatuetur, foras proicitur in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinio quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri et sterile animarum solum pinguescere. Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam. [2] Non mihi nunc per virtutum prata ducendus es nec laborandum ut ostendam tibi variorum pulchri- [p. 400] tudinem Horum, quid in se lilia habeant puritatis, quid rosarum verecundia possideat, quid violae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum. Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari. Rursumque, quod viderat, in specie eandidissimi linteaminis in superna transfertur et credentium turbas de terris in caelum rapit, ut pollicitatio domini conpleatur: ‘Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.’ Totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere vectorem, illud est, ut, in quo litore pudicitiae pirata sit, noveris, ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia, ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus apostolus loquitur: ‘Ne mordentes invicem mutuo consumamini,’ quomodo in media tranquillitate securi Libycis interdum vitiorum Syrtibus obruamur, quid venenatorum animantium desertum huius saeculi nutriat. [3] Navigantes Rubrum Mare, in quo optandum nobis est ut verus Pharao cum suo mergatur exercitu, multis difficultatibus ac periculis ad urbem Abisamam perveniunt. Utroque litore gentes vagae, immo [p. 402] beluae habitant ferocissimae. Semper solliciti, semper armati totius anni vehunt cibaria. Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator et ductor in summa mali arbore sedeat et inde regendae et circumflectendae navis dictata praedicat. Felix cursus est, si post sex menses supra dictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervcnitur et ad Gangem fluviumquem Phison sancta scriptura cognominatqui circuit omnem terram Evilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte evehere. Ibi nascitur carbunculus et zmaragdus et margarita candentia et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, montesque aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum corporum monstra hominibus inpossibile est, ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia. [4] Quorsum ista? Perspicuum est. Si negotiatores saeculi tanta sustinent, ut ad incertas perveniant periturasque divitias, et servant cum animae discrimine, quae multis periculis quaesierunt, quid Christi negotiatori non faciendum est, qui veneritis omnibus quaerit pretiosissimum margaritum, qui totis substantiae suis opibus emit agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur effodere nec latro possit auferre? [5] Scio me offensurum esse quam plurimos, qui generalem de vitiis disputationem in suam referant contumeliam et, dum mihi irascuntur, suam indicant conscientiam multoque peius de se quam de me iudicant. Ego enim neminem nominabo nec veteris [p. 404] comoediae licentia certas personas eligam atque perstringam. Prudentis viri est ac prudentium feminarum dissimulare, immo emendare, quod in se intellegant, et indignari sibi magis quam mihi nee in monitorem maledicta congerere, qui, ut isdem teneatur criminibus, certe in eo melior est, quod sua ei mala non placent. [6] Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent. Hane tu suscipe ut parentem, ama ut nutricem, venerare ut sanetam. Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas et alienas appetunt, quorum dedecus in propatulo est sub nominibus pietatis quaerentium suspecta consortia. Novi ego quasdam iam maturioris aetatis et plerasque generis libertini adulescentibus delectari et filios quaerere spiritales paulatimque pudore snperato per ficta matrum nomina erumpere in licentiam maritalem. Alii sorores virgines deserunt [p. 406] et extraneis viduis copuiantur. Sunt, quae oderunt suos et non suorum palpantur affectu, quarum in-patientia, index animi, nullam recepit excusationem et cassa inpudicitiae velamenta quasi aranearum fila disrumpit. Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa a mulieribus non posse discedere, sub eodem conmanere tecto, simul inire convivia, ancillas iuvenes habere in ministerio et praeter vocabulum nuptiarum omnia esse matrimonii. Nec culpa est nominis Christiani, si simulator religionis in vitio sit, quin immo confusio gentilium, cum ea vident ecclesiis displicere, quae omnibus bonis non placent. [7] Tu vero, si monachus esse vis, non videri, habeto curam non rei familiaris, cui renuntiando hoc esse coepisti, sed animae tuae. Sordes vestium candidae mentis indicio sint, vilis tunica contemptum saeculi probet ita dumtaxat, ne animus tumeat, ne habitus sermoque dissentiat. Balnearum fomenta non quaeras, qui calorem corporis ieiuniorum cupis frigore extinguere. Quae et ipsa moderata sint, ne nimia debilitent stomachum et maiorem refectionem poscentia erumpant in cruditatem, quae parens libidinum est. Modicus et temperatus cibus et carni et animae utilis est. Matrem ita vide, ne per illam alias videre cogaris, quarum vultus cordi tuo [p. 408] haereant, ‘Et tacitum vivat sub pectore vulnus.’ Ancillulas, quae illi in obsequio sunt, tibi scias esse in insidiis, quia, quantum vilior earum condicio, tanto facilior ruina est. Et Iohannes Baptista sanctam matrem habuit pontificisque filius erat et tamen nec matris affectu nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis. Vivebat in heremo et oculis desiderantibus Christum nihil aliud dignabatur aspicere. Vestis aspera, zona pellicia, cibus locustae meique silvestre, omnia virtuti et continentiae praeparata. Filii prophetarumquos monachos in veteri legimus testamentoaedificabant sibi casulas propter fluenta Iordanis et turbis urbium derelictis polenta et herbis agrestibus victitabant. Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso, varia scripturarum poma decerpe, his utere deliciis, harum fruere conplexu. Si scandalizat te oculus, pes, manus tua, proice ea. Nulli parcas, ut soli parcas animae. ‘Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quis gloriabitur castum se habere cor? ’ Astra non sunt munda in conspectu domini: quanto magis homines, quorum vita temptatio est! Vae nobis, qui, quotiens concupiscimus, totiens fornicamur. ‘Inebriatus est,’ inquit, ‘gladius meus in caelo:’ multo amplius in terra, quae spinas et tribulos generat. Vas electionis, in cuius Christus ore sonabat, macerat corpus suum et subicit servituti et tamen cernit naturalem carnis ardorem suae [p. 410] repugnare sententiae, ut, quod non vult, hoc agere conpellatur, et quasi vim patiens vociferatur et dicit: ‘Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?’ Et tu te arbitraris absque lapsu et vulnere posse transire, nisi omni custodia servaveris cor tuum et eum salvatore dixeris: ‘Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem patris mei?’ Crudelitas ista pietas est; immo quid tam pium, quam sanetae matri sanctum filium custodire? Optat et illa te vivere, non videre ad tempus, ut semper cum Christo videat. Anna Samuhelem non sibi, sed tabernaculo genuit. Filii Ionadab, qui vinum et siceram non bibebant, qui habitabant in tentoriis et, quas nox conpulerat, sedes habebant, scribuntur in psalmo, quod primi captivitatem sustinuerint, quia exercitu Chaldaeorum vastante Iudaeam urbes introire conpulsi sunt. [8] Viderint, quid alii sentiantunusquisque enim suo sensu duciturmihi oppidum carcer est et solitudo paradisus. Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularite censemur? Moyses, ut praeesset populo Iudaeorum, quadraginta annis eruditur in heremo, pastor ovium hominum factus est pastor; apostoli de piscatione lacus Genesar ad piseationem hominum transierunt. Tune habebant patrem, rete, naviculam: secuti dominum protinus omnia reliquerunt portantes cotidie crucem suam et [p. 412] ne virgam quidem in manu habentes. Hoc dico, ut, etiam si clericatus te titillat desiderium, discas, quod possis docere, et rationabilem hostiam offeras Christo, ne miles antequam tiro, ne prius magister sis quam discipulus. Non est humilitatis meae neque mensurae iudicare de ceteris et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Habeant illi ordinem et gradum suum, quem si tenueris, quomodo tibi in eo vivendum sit, editus ad Nepotianum liber docere te poterit. Nunc monachi incunabula moresque discutimus et eius monachi, qui liberabilibus studiis eruditus in adulescentia iugum Christi collo suo inposuit. [9] Primumque tractandum est, utrum solus an cum aliis in monasterio vivere debeas. Mihi placet, ut habeas sanctorum contubernium nec ipse te doceas et absque ductore1 ingrediaris viam, quam numquam ingressus es, statimque in partem tibi alteram declinandum sit et errori pateas plusque aut minus ambules, quam necesse est, ut currens lasseris, moram faciens obdormias. In solitudine cito subrepit superbia et, si parumper ieiunaverit hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti oblitusque sui, unde quo venerit, intus corpore lingua foris vagatur. Iudicat contra apostoli voluntatem alienos servos; quod gula poposcerit, porrigit manus; dormit, [p. 414] quantum voluerit; nullum veretur, omnes se inferiores putat crebriusque in urbibus quam in cellula est et inter fratres simulat verecundiam, qui platearum turbis conliditur. Quid igitur? Solitariam vitam reprehendimus? Minime, quippe quam saepe laudavimus. Sed de ludo monasteriorum huiusce modi volumus egredi milites, quos rudimenta non teneant, qui specimen conversationis suae multo tempore dederint, qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries nec saturitas aliquando superavit, qui paupertate laetantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus doctrina virtutum est, qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines daemonum obpugnantium contra se portenta contingere, ut apud inperitos et vulgi homines miraculum sui faciant et exinde sectentur lucra. [10] Vidimus nuper et planximus Croesi opes unius morte deprehensas urbisque stipes quasi in usus pauperum congregatas stirpi et posteris derelictas. Tunc ferrum, quod latebat in profundo, super-natavit aquae et inter palmarum arbores Merrae amaritudo monstrata est. Nec mirum: talem et socium habuit et magistrum, qui egentium famem suas fecit esse divitias et miseris derelicta in suam miseriam tenuit. Quorum clamor tandem pervenit ad caelum et patientissimas Dei vicit aures, ut missus angelus pessimo Nabal Carmelio diceret: ‘Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te; quae autem preparasti, cuius erunt?’ [p. 416] [11] Volo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne offerentem delicatos cibos renuendo contristes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites. Numquam de manu et oculis tuis recedat liber, psalterium discatur ad verbum, oratio sine intermissione, vigil sensus nec vanis cogitationibus patens. Corpus pariter animusque tendatur ad dominum. Iram vince patientia; ama scientiam scripturarum et carnis vitia non amabis. Nec vacet mens tua variis perturbationibus, quae, si pectori insederint, dominabuntur tui et te deducent ad delictum maximum. Fac et aliquid operis, ut semper te diabolus inveniat occupatum. Si apostoli habentes potestatem de evangelio vivere laborabant manibus suis, ne quem gravarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritalibus debebant metere carnalia, cur tu in usus tuos cessura non praepares? Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur; in quibus cum holerum iacta fuerint semina vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur inriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator adsistas: ‘Ecce supercilio clivosi tramitis undam Elicit, illa cadens raucum per levia murmur Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva.’ [p. 418] Inserantur infructuosae arbores vel gemmis vel surculis, et parvo post tempore laboris tui dulcia poma decerpas. Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Proverbia, et monasteriorum ordinem ac regiam disciplinam in parvis disce corporibus. Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibos et anima lectione saturetur. ‘In desideriis est omnis otiosus.’ Aegyptiorum monasteria hanc morem tenent, ut nullum absque opere ac labore suscipiant, non tam propter victus necessaria quam propter animae salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus, et instar fornicantis Hierusalem omni transeunti divaricet pedes suos. [12] Dum essem iuvenis et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum ardoremque naturae ferre non poteram; quae cum crebris ieiuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat. Ad quam edomandam cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina Ciceronisque fluvios gravitatemque Frontonis et lenitatem Plinii alphabetum discerem, stridentia anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quotiens desperaverim quotiensque cessaverim et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia tam mea, qui passus sum, quam eorum, qui mecum duxere vitam. Et gratias ago domino, [p. 420] quod de amaro semine litterarum dulces fructus capio. [13] Dicam et aliud, quid in Aegyptio viderim. Graecus adulescens erat in eoenobio, qui nulla continentiae, nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere. Hunc periclitantem pater monasterii hac arte servavit. Imperat cuidam viro gravi, ut iurgiis atque conviciis insectaretur hominem et post inrogatam iniuriam primus veniret ad querimonias. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille contra mendacium; nullus alius credere veritati, solus pater defensionem suam callide opponere, neabundantiori tristitia absorberetur frater.’ Quid multa? Ita annus ductus est, quo expleto interrogatus adulescens super cogitationibus pristinis, an adhuc molestiae aliquid sustineret: ‘Papae,’ inquit, ‘vivere non licet, et fornicari libet?’ Hic si solus fuisset, quo adiutore superasset? [14] Philosophi saeculi solent amorem veterem amore novo quasi clavum clavo expellere. Quod et Asuero septem principes fecere Persarum, ut Vasti reginae desiderium aliarum puellarum amore conpesecrent. Illi vitium vitio peccatumque peccato remediantur, nos amore virtutum vitia superemus. ‘Declina,’ ait, ‘a malo et fac bonum; quaerere pacem et persequere eam.’ Nisi oderimus malum, bonum amare non possumus. Quin potius faciendum est bonum, ut declinemus a malo; pax quaerenda, ut bella fugiamus. Nee sufficit eam [p. 422] quaerere, nisi inventam fugientemque omni studio persequamur, ‘quae exsuperat omnem sensum,’ in qua habitatio Dei est dicente propheta: ‘Et factus est in pace locus eius,’ pulchreque persecutio pacis dicitur iuxta illud apostoli: ‘Hospitalitatem persequentes,’ ut non levi citatoque sermone etut ita loquarsummis labiis hospites invitemus, sed toto mentis ardore teneamus quasi auferentes secum de lucro nostro atque conpendio. [15] Nulla ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos. In apibus principes sunt; grues unam sequuntur ordine litterato. Imperator unus, iudex unus provinciae. Roma, ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero Esau et Iacob bella gesserunt. Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur. In navi unus gubernator, in domo unus dominus; in quamvis grandi exercitu unius signum expectatur. Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam, hic te silentium, ille doceat mansuetudinem, non facias, quod vis, comedas, [p. 424] quod iuberis, habeas, quantum acceperis, vestiaris, quod acceperis, operis tui pensa persolvas, subiciaris, cui non vis, lassus ad stratum venias ambulansque dormites, necdum expleto somno surgere conpellaris, dicas psalmum in ordine tuoin quo non dulcedo vocis sed mentis affectus quaeritur scribente apostolo: ‘Psallam spiritu, psallam et mente,’ et: ‘Cantantes in cordibus vestris:’ legerat enim esse praeceptum: ‘psallite sapienter ’—servias fratribus, hospitum laves pedes, passus iniuriam taceas, praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem, credas tibi salutare, quidquid ille praeceperit, nec de maioris sententia iudices, cuius officii est oboedire et inplere, quae iussa sunt, dicente Moyse: ‘Audi, Israhel, et tace.’ Tantis negotiis occupatus nullis vacabis cogitationibus et, dum ab alio transis ad aliud opusque succedit operi, illud solum mente retinebis, quod agere conpelleris. [16] Vidi ego quosdam, qui, postquam renuntia-vere saeculovestimentis dumtaxat et vocis professione, non rebusnihil de pristina conversatione mutarunt. Res familiaris magis aucta quam inminuta est; eadem ministeria servulorum, idem apparatus convivii; in vitro et patella fictili aurum come- [p. 426] ditur et inter turbas et examina ministrorum nomen sibi vindicant solitarii. Qui vero pauperes sunt et tenui substantiola videnturque sibi scioli, pomparum ferculis similes procedunt ad publicum, ut caninam exerceant facundiam. Alii sublatis in altum humeris et intra se nescio quid cornicantes stupentibus in terram oculis tumentia verba trutinantur, ut, si praeconem addideris, putes incedere praefecturam. Sunt qui, humore cellularum inmoderatisque ieiuniis, taedio solitudinis ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in et μελαγχολίαν Hippocratis magis fomentis quam nostris monitis indigent. Plerique artibus et negotiationibus pristinis carere non possunt mutatisque nominibus institorum eadem exercent conmercia, non victum et vestitum, quod apostolus praecipit, sed maiora quam saeculi homines emolumenta sectantes. Et prius quidem ab aedilibus, quos ἀγορανόμους Graeci appellant, vendentium coherccbatur rabies nec erat inpune peccatum, nunc autem sub religionis titulo exercentur iniusta conpendia et honor nominis Christiani fraudem magis facit quam patitur. Quodque pudet dicere, sed necesse est, ut saltim sic ad nostrum erubescamus dedecus, publice extendentes manus pannis aurum tegimus et contra omnium opinionem plenis sacculis morimur divites, qui quasi pauperes viximus. Tibi, cum in monasterio fueris, haec facere non licebit et [p. 428] inolescente paulatim consuetudine, quod primum cogebaris, velle incipies et delectabit te labor tuus oblitusque praeteritorum semper priora sectaberis nequaquam considerans, quid alii mali faciant, sed quid boni tu facere debeas. [17] Neque vero peccantium ducaris multitudine et te pereuntium turba sollicite!, ut tacitus cogites: ‘Quid? ergo omnes peribunt, qui in urbibus habitant? Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balneas, unguenta non spernunt et tamen in omnium flore versantur.’ Ad quod et ante respondi et nunc breviter respondebo: me in praesenti opusculo non de clericis disputare, sed monachum instituere. Sancti sunt clerici et omnium vita laudabilis. Ita ergo age et vive in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adulescentiam tuam nulla sorde conmacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas et habeas de foris bonum testimonium feminaeque nomen tuum noverint, vultum nesciant. Cum ad perfectam aetatem veneris, si tamen vita comes fuerit, et te vel populus vel pontifex civitatis in elerum adlegerit, agito, quae clerici sunt, et inter ipsos sectare meliores, quia in omni condicione et gradu optimis mixta sunt pessima. [18] Ne ad scribendum cito prosilias et levi ducaris insania. Multo tempore disce, quod doceas. Ne [p. 430] credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam. Nulli detrahas nec in eo te sanctum putes, si ceteros laceres. Accusamus saepe, quod facimus, et contra nosmet ipsos diserti in nostra vitia invehimur muti de eloquentibus iudicantes. Testudinco Grunnius incedebat ad loquendum gradu et per intervalla quaedam vix pauca verba capiebat, ut eum putares singultire, non proloqui. Et tamen, cum mensa posita librorum exposuisset struem, adducto supercilio contractisque naribus ac fronte rugata duobus digitulis concrepabat hoc signo ad audiendum discipulos provocans. Tunc nugas meras fundere et adversum singulos declamare; criticum diceres esse Longinum censoremque Romanae facundiae notare, quem vellet, et de senatu doctorum excludere. Hic bene nummatus plus placebat in prandiis. Nec mirum, qui multos inescare solitus erat factoque cuneo circumstrepentium garrulorum procedebat in publicum intus Nero, foris Cato, totus ambiguus, ut ex contrariis diversisque naturis unum monstrum novamque bestiam diceres esse conpactum iuxta illud poeticum: [p. 432]Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera.’ [19] Numquam ergo tales videas nec huiusce modi hominibus adpliceris, ne declines cor tuum in verba malitiae et audias: ‘Sedens adversus fratrem tuum detrahebas et adversus filium matris tuae ponebas scandalum,’ et iterum: ‘Filii hominum dentes eorum arma et sagittae,’ et alibi: ‘Molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula,’ et apertius in Ecclesiaste: ‘Si mordeat serpens in silentio, sic, qui fratri suo occulte detrahit.’ Sed dicis: ‘Ipse non detraho, aliis loquentibus facere quid possum?’ ‘Ad excusandas excusationes in peccatisista praetendimus. Christus arte non luditur. Nequaquam mea, sed apostoli sententia est: ‘Nolite errare; Deus non inridetur.’ Ille in corde, nos videmus in facie. Salomon loquitur in Proverbiis: ‘Ventus aquilo dissipat nubes et vultus tristis linguas detrahentium.’ Sicut enim sagitta, si mittatur contra duram materiam, nonnumquam in mittentem revertitur et vulnerat vulnerantem illudque conpletur: ‘Facti sunt mihi in arcum pravum,’ et alibi: ‘Qui mittit in altum lapidem, recidet in caput eius,’ ita detractor, eum tristem faciem viderit audientis, immo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat iudicium sanguinis, ilico contieescit, pallet vultus, haerent labia, saliva siccatur. Unde idem vir [p. 434] sapiens: ‘Cum detractoribus,’ inquit, ‘non conmiscearis, quoniam repente veniet perditio eorum; et ruinam utriusque quis novit?’ Tam scilicet eius, qui loquitur, quam illius, qui audit loquentem. Veritas angulos non amat nec quaerit susurrones. Timotheo dicitur: ‘Adversus presbyterum accusationem cito ne receperis. Peccantem autem coram omnibus argue, ut et ceteri metum habeant.’ Non est facile de perfecta aetate credendum, quam et vita praeterita defendit et honorat vocabulum dignitatis, verum, qui homines sumus et interdum contra annorum maturitatem puerorum vitiis labimur, si me vis corrigi deliquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas: ‘Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. Quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnium filium, quem recipit.’ Et per Esaiam clamat Deus: ‘Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos et semitas pedum vestrorum supplantant.’ Quid enim mihi prodest, si aliis mala mea referas, si me nesciente peccatis meis, immo detractionibus tuis alium vulneres et, cum certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli alteri dixeris? Hoc est non me emendare, sed vitio tuo satisfacere. Praecipit dominus peccantes in nos argui debere secreto vel adhibito teste et, si audire noluerint, referri ad ecclesiam habendosque in malo pertinaces quasi ethnicos et publicanos. [p. 436] [20] Hace expressius loquor, ut adulescentem meum et linguae et aurium prurigine liberem, ut renatum in Christo sine ruga et macula quasi pudieam virginem exhibeam sanctamque tam mente quam corpore, ne solo nomine glorietur et absque oleo bonorum operum extincta lampade excludatur ab sponso. Habes ibi sanetum doetissimumque pontificem Proeulum, qui viva et praesenti voce nostras scidulas superet cotidianisque tractatibus iter tuum dirigat nee patiatur te in partem alteram declinando viam relinquere regiam, per quam Israhel ad terram repromissionis properans se transiturum esse promittit. Atque utinam exaudiatur vox ecclesiae eonplorantis: ‘Domine, pacem da nobis; omnia enim reddidisti nobis.’ Utinam, quod renuntiamus saeculo, voluntas sit, non necessitas, et paupertas habeat expetita gloriam, non inlata crueiatum. Ceterum iuxta miserias huius temporis et ubique gladios saevientes satis dives est, qui pane non indiget, nimium potens, qui servire non cogitur. Sanetus Exsuperius, Tolosae episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios et ore patiente ieiuniis fame torquetur aliena omnemque substantiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro viminco, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et [p. 438] increpatione vendentium columbas, id est dona Spiritus Sancti, mensas subvertit mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut domus Dei domus vocaretur orationis et non latronum spelunca. Huius e vicino sectare vestigia et ceterorum, qui virtutum illius similes sunt, quos sacerdotium et humiliores facit et pauperiores, aut, si perfecta desideras, exi cum Abraham de patria et de cognatione tua et perge, quo nescis. Si habes substantiam, vende et da pauperibus, si non habes, grandi onere liberatus es; nudum Christum nudus sequere. Durum, grande, difficile, sed magna sunt praemia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: