This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
Respondebis: ‘Unde me nosti? et quomodo tam longe in me iactas oculos tuos? ’ Fratris hoc tui mihi narravere lacrimae et intolerabiles per momenta singultus. Atque utinam ille mentitus sit et magis timens hoc quam arguens dixerit! Sed mihi crede, soror: nemo mentiens plorat. Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et praeveniens officula servulorum, quem omnes rodant famuli, et quicquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse. Querulum servulorum genus est et, quantumcumque dederis, semper eis minus est. Non enim considerant de quanto, sed quantum detur, doloremque suum solis, quod possunt, detractationibus consolantur. Ille parasitum, iste inpostorem, hic heredipetam, alius novo quolibet appellat vocabulo. Ipsum iactant adsidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas. Facilius mala credunt homines et quodcumque domi fingitur, rumor in publico fit. Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.
[p. 390]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.