This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
Non vescatur in publico, id est in parentum convivio, nec videat cibos, quos desideret. Et licet quidam putent maioris esse virtutis praesentem contemnere voluptatem, tamen ego securioris arbitror continentiae nescire, quod quaeras. Legi quondam in scholis puer: ‘Aegre reprehendas, quod sinas consuescere.’ Discat iam tunc et vinum non bibere, ‘in quo est luxuria.’ Ante_annos robustae aetatis periculosa est teneris gravis abstinentia. Usque ad id tempus, si necessitas postularit, et balneas adeat et vino modico utatur propter stomachum et carnium edulio sustentetur, ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant. Et ‘haec dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium,’ timens debilitatem, non docens luxuriam. Alioquin, quod Iudaica superstitio ex parte facit in eiuratione quorundam animalium atque escarum, quod Indorum Bragmanae et Aegyptiorum
[p. 358]
gymnosophistae in polentae et orizae et pomorum solo observant cibo, cur virgo Christi non faciat in toto? Si tanti vitrum, quare non maioris sit pretii margaritum? Quae nata est ex repromissione, sic vivat, ut illi vixerunt, qui de repromissione generati sunt. Aequa gratia aequum habeat et laborem. Surda sit ad organa: tibia, lyra et cithara cur facta sint, nesciat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.