This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
Postquam grandicula esse coeperit et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate et gratia apud Deum et homines, pergat cum parentibus ad templum veri patris, sed cum illis non egrediatur e templo. Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi reperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem. Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo
[p. 356]
suo repperit et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum, quem non solebat, aspexit. Aemuletur eam, de qua dicitur: ‘Omnis gloria filiae regis ab intus;’ loquatur et ipsa electo caritatis iaculo vulnerata: ‘Introduxit me rex in cubiculum suum.’ Nunquam exeat foras, ne inveniant eam, qui circumeunt civitatem, ne percutiant et vulnerent et auferentes theristrum pudicitiae nudam in sanguine derelinquant; quin potius, cum aliquis ostium eius pulsaverit, dicat: ‘Ego murus et ubera mea turris. Lavi pedes meos, non possum inquinare eos.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.