previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[6] Heli sacerdos offendit dominum ob vitia liberorum; episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos et non subditos. At e contrario de muliere scribitur, quodsalva fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et caritate et sanctificatione cum pudicitia.’ Si perfecta aetas et si iuris inputatur parentibus, quanto magis lactans et fragilis et quae iuxta sententiam domini ignorat dexteram aut sinistram, id est boni ac mali nescit differentiam! Sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera; cur non eadem cura provideas, ne feriatur a malleo universae terrae, ne bibat de aureo calice Babylonis, ne egrediatur cum Dina et velit videre filias regionis alienae, ne ludat pedibus, ne trahat tunicas? Venena non dantur nisi melle circumlita et vitia non decipiunt nisi sub specie umbraque virtutum. ‘Et quomodo,’ inquies, ‘peccata patrum filiis non redduntur nec filiorum parentibus, sedanima quae peccaverit, ipsa morietur?’’ Hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in evangelio scriptum [p. 354] est: ‘Aetatem habet, pro se loquatur.’ Qui autem parvulus est et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat et Pythagorae litterae eum perducant ad bivium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium maiorum lucrum est. Offerre necne filiam potestatis tuae fuit, quamquam alia sit tua condicio, quae prius eam vovisti, quam conceperis; ut autem oblatam neglegas, ad periculum tuum pertinet. Qui claudam et mutilam et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est; quanto magis, qui partem corporis sui et inlibatae animae puritatem regiis amplexibus parat, si negligens fuerit, punietur!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: