This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Ipse habitus et vestitus doceat eam, cui promissa sit. Cave ne aures perfores, ne cerusa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris. Habeat alias margaritas, quibus postea venditis emptura est pretiosissimum margaritum. Praetextata, nobilissima quondam femina, iubente viro Hymetio, qui patruus Eustochiae virginis fuit, habitum eius cultumque mutavit et neglectum crinem undanti gradu texuit vincere cupiens et virginis propositum et matris desiderium. Et ecce tibi eadem nocte cernit in somnis venisse ad se angelum terribili facie minitantem poenas et haec verba frangentem: ‘Tune ausa es viri imperium praeferre Christo? Tu caput virginis Dei sacrilegis adtrectare manibus? Quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata, quid feceris, et finito mense quinto ad inferna ducaris. Sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis.’ Omnia
[p. 352]
per ordinem expleta sunt et seram miserae paenitentiam velox signavit interitus. Sic ulciscitur Christus violatores templi sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.