previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Hoc .Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem et eadem fide, qua meruisti filiam, et patrem recipias totaque domus beatitudine perfruaris sciens illud a domino repromissum: ‘Quae apud homines inpossibilia, apud Deum possibilia sunt.’ Numquam est sera conversio. Latro de cruce transiit ad paradisum: Nabuchodonosor, rex Babylonius, post efferationem et cordis et corporis et beluarum in heremo convictum mentem recepit humanam. Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa [p. 342] simulacra, quibus corax, nymphius, 1 miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetravit baptismum Christi? Solitudinem patitur et in urbe gentilitas. Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt; vexilla militum crucis insignia sunt, regum purpuras et ardentes diadema-tum gemmas patibuli salutaris pictura condecorat. Iam et Aegyptius Serapis factus est Christianus; Marnas Gazae luget inclusus et eversionem templi iugiter pertremescit. De India, Perside et Aethiopia monachorum cotidie turbas suscipimus.; deposuit faretras Armenius, Huni discunt psalterium, Scythae fervent calore fidei; Getarum rutulus et flavus exercitus ecclesiarum circumfert tentoria et ideo forsitan contra nos aequa pugnat acie, quia pari religione confidunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: