previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam.


Adspice sudantes venerando pondere fratres,
divino meritos semper honore coli,
iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae
et mirata vagas reppulit Aetna faces,
5complexi manibus fultos cervice parentes
attollunt vultus accelerantque gradus.
grandaevi gemina sublimes prole feruntur
et cara natos implicuere mora,
nonne vides, ut saeva senex incendia monstret ?
10ut trepido genetrix invocet ore deos ?
erexit formido comam, perque omne metallum
fusus in attonito palluit aere tremor,
in iuvenum membris animosus cernitur horror
atque oneri metuens impavidusque sui.
15reiectae vento chlamydes. dextram exerit ille
contentus laeva sustinuisse patrem ;
ast illi duplices in nodum colligit ulnas
cautior in sexu debiliore labor,
hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas,
20artificis tacitae quod meruere manus :
nam consanguineos eadem cum forma figuret,
hic propior matri fit tamen, ille patri. [p. 190]
dissimiles annos sollertia temperat artis !
alter in alterius redditur ore parens,
25et nova germanis paribus discrimina praebens
divisit vultus cum pietate faber.
O bene naturae memores, documenta supernae
iustitiae, iuvenum numina, vota senum :
qui spretis opibus medios properastis in ignes
30nil praeter sanctam tollere canitiem.
haud equidem inmerito tanta virtute repressas
Enceladi fauces obriguisse reor.
ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam,
laederet exempli ne monumenta pii.
35senserunt elementa fidem. pater adfuit aether
terraque maternum sedula iuvit onus,
quodsi notus amor provexit in astra Laconas,
Aenean Phrygio raptus ab igne pater,
si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres,
40qui sua materno colla dedere iugo :
cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi,
aeternum Siculus templa dicavit honos ?
plura licet summae dederit Trinacria laudi,
noverit hoc maius se genuisse nihil ;
45nec doleat damnis, quae devius intulit ardor,
nec gemat exustas igne furente domos.
non potuit pietas flamma cessante probari :
emptum est ingenti clade perenne decus. [p. 192]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: