Quaenam discors foedera rerum
Causa resoluit? Quis tanta deus
Veris statuit bella duobus,
Vt quae carptim singula constent
5 Eadem nolint mixta iugari?
An nulla est discordia ueris
Semperque sibi certa cohaerent?
Sed mens caecis obruta membris
Nequit oppressi luminis igne
10 Rerum tenues noscere nexus.
Sed cur tanto flagrat amore
Veri tectas reperire notas?
Scitne quod appetit anxia nosse?
Sed quis nota scire laborat? [p. 382]
15 At si nescit, quid caeca petit?
Quis enim quidquam nescius optet
Aut quis ualeat nescita sequi?
Quoue inueniat, quisque repertam
Queat ignarus noscere formam?
20 An cum mentem cerneret altam.
Pariter summam et singula norat?
Nunc membrorum condita nube
Non in totum est oblita sui
Summamque tenet singula perdens.
25 Igitur quisquis uera requirit,
Neutro est habitu; nam neque nouit
Nec penitus tamen omnia nescit,
Sed quam retinens meminit summam
Consulit alte uisa retractans,
30 Vt seruatis queat oblitas
Addere partes.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.