previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Tum ego: ‘Fateor,’ inquam, ‘nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem.’ ‘Nec licet,’ inquit, ‘uti conuenienti monstrabitur loco. Sed tamen si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena releuetur. Etenim quod incredibile cuiquam forte uideatur, infeliciores esse necesse est malos, cum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt implere non possint. Nam si miserum est uoluisse praua, potuisse miserius est, sine quo uoluntatis miserae [p. 324] langueret effectus. Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgeantur quos uideas scelus uelle, posse, perficere.’ ‘Accedo,’ inquam, ‘ sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti uehementer exopto.’ ‘ Carebunt,’ inquit, ‘ocius quam uel tu forsitan uelis uel illi sese aes timent esse carituros. Neque enim est aliquid in tam breuibus uitae metis ita serum quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet: quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur, quod quidem illis miseriae modum statuit. Nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam; quos infelicissimos esse iudicarem, si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret. .Etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam.’ Tum ego: ‘ Mira quidem,’ inquam, ‘ et concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium conuenire cognosco.’ ‘ Recte,’ inquit, ‘aestimas. Sed qui conclusioni accedere durum putat, aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstrat uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur. Nam hoc quoque quod dicam non minus mirum uideatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium.’ [p. 326]Quidnam?’ inquam. ‘Feliciores,’ inquit, ‘esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coerceat. Neque id nunc molior quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi, sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli.’ ‘Et quis erit,’ inquam, ‘praeter hos alius modus?’ Et illa: ‘Bonos,’ inquit, ‘esse felices, malos uero miseros nonne concessimus?’ ‘Ita est,’ inquam. ‘Si igitur,’ inquit, ‘miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni ad-mixtione miseria est?’ ‘Sic,’ inquam, ‘uidetur.’ ‘Quid si eidem misero qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur?’ ‘Quidni?’ inquam. ‘Sed puniri improbos iustum, impunitos uero elabi iniquum esse manifestum est.’ ‘Quis id neget?’ ‘Sed ne illud quidem,’ ait, ‘quisquam negabit bonum esse omne quod iustum est contraque quod iniustum est malum.’ Liquere, respondi. 1 ‘ Habent igitur improbi, cum puniuntur, quidem boni aliquid adnexum poenam ipsam scilicet quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius mali ipsa impunitas quam iniquitatis merito malum esse confessus es.’ [p. 328]Negare non possum.’ ‘Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti.’ Tum ego: ‘Ista quidem consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt. Sed quaeso,’ inquam, ‘te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis?’ ‘Et magna quidem, inquit, ’ quorum alia poenali acerbitate, alia uero purgatoria clementia exerceri puto. Sed nunc de his disserere consilium non est, Id uero hactenus egimus, ut quae indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres quosque impunitos querebare, uideres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres intelicioremque fore, si diuturnior, infelicissimam uero, si esset aeterna; post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos. Cui sententiae consequens est ut tum demum grauioribus suppliciis urgeantur, cum impuniti esse creduntur.

Tum ego: ‘ Cum tuas,’ inquam, ‘rationes considero, nihil dici uerius puto. At si ad hominum iudicia reuertar, quis ille est cui haec non credenda modo sed saltem audienda uideantur?’ ‘ Ita est,’ inquit illa. ‘Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae ueritatis attollere, similesque auibus sunt quarum intuitum nox inluminat dies caecat. Dum enim non rerum ordinem, sed suos [p. 330] intuentur affectus, uel licentiam uel impunitatem scelerum putant esse felicem. Vide autem quid aeterna lex sauciat. Melioribus animum conformaueris, nihil opus est iudice praemium deferente tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium ad peiora deflexeris, extra ne quaesieris ultorem. Tu te ipse in deteriora trusisti, ueluti si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis. At uulgus ista non respicit Quid igitur? Hisne accedamus quos beluis similes esse monstrauimus? Quid si quis amisso penitus uisu ipsum etiam se habuisse obliuisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caecos putaremus? Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur firmamentis: infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam.’ ‘ Vellem,’ inquam, ‘has ipsas audire rationes.’ ‘Omnem,’ inquit, ‘improbum num supplicio dignum negas?’ ‘ Minime.’ ‘ Infelices uero esse qui sint improbi multipliciter liquet.’ ‘Ita,’ inquam. ‘Qui igituir supplicio digni sunt miseros esse non dubitas?’ ‘Conuenit,’ inquam. ‘Si igitur cognitor,’ ait, ‘resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam?’ ‘ Nec ambigo,’ inquam, ‘quin perpesso satisfacerem dolore facientis.’ ‘Miserior igitur tibi iniuriae in lator quam acceptor esse uideretur.’ ‘ Consequitur,’ [p. 332] inquam. ‘Hinc igitur aliis de causis ea radice nitentibus, quod turpitudo suapte natura miseros faciat, apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis esse miseriam.’ ‘Atqui nunc,’ ait, ‘ contra faciunt oratores. Pro his enim qui graue quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur; quos non ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat, ut culpae morbos supplicio resecarent. Quo pacto defensorum opera uel tota frigeret, uel si prodesse hominibus mallet, in accusationis habitum uerteretur. Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent compensatione adipiscendae probitatis, nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent. Quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. Nam bonos quis nisi stultissimus oderit? Malos uero odisse ratione caret. Nam si, uti corporum languor, ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urget improbitas.’ [p. 334]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Boethius)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: