previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque temptare, ut qui modus sit tuae curationis intellegam? ‘Tu [p. 164] uero arbitratu,’ inquam, ‘tuo quae uoles ut responsurum rogato.’ Tum illa: ‘Huncine,’ inquit, ‘mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas, an ullum credis ei regimen inesse rationis?’ ‘Atqui,’ inquam, ‘nullo existimauerim modo ut fortuita temeritate tam certa moueantur, uerum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac sententiae ueritate depellat.’ ‘Ita est,’ inquit. ‘Nam id etiam paulo ante cecinisti, hominesque tantum diuinae exortes curae esse deplorasti. Nam de ceteris quin ratione regerentur, nihil mouebare. Papae autem! Vehementer admiror cur in tam salubri sententia Iocatus aegrotes. Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto.

Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur aduertis?

’ ‘Vix,’ inquam, ‘rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam.’ ‘Num me,’ inquit, ‘fefellit abesse aliquid, per quod, uelut hiante ualli robore, in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? Sed dic mihi, meministine, quis sit rerum finis, quoue totius naturae tendat intentio?’ ‘Audieram,’ inquam, ‘sed memoriam maeror hebetauit.’ ‘Atqui scis unde cuncta processerint?’ ‘Noui,’ inquam, deumque esse respondi. ‘Et qui fieri potest, ut principio cognito quis sit rerum finis ignores? Verum hi perturbationum mores, ea ualentia [p. 166] est, ut mouere quidem loco hominem possint, conuellere autem sibique totum exstirpare non possint.

Sed hoc quoque respondeas uelim, hominemne te esse meministi?

’ ‘Quidni,’ inquam, ‘meminerim?’ ‘Quid igitur homo sit, poterisne proferre?’ ‘Hocine interrogas an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio et id me esse confiteor.’ Et illa: ‘Nihilne aliud te esse nouisti?’ ‘Nihil.’ ‘Iam scio.’ inquit. ‘morbi tui aliam uel maximam causam; quid ipse sis, nosse desisti. Quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum reconciliandae sospitatis inueni. Nam quoniam tui obliuione confunderis, et exsulem te et exspoliatum piopriis bonis esse doluisti. Quoniam uero quis sit rerum fanis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris. Quoniam uero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore fluitaremagnae non ad morbum modo uerum ad interitum quoque causae. Sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit. Habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed diuinae rationi subditam credis. Nihil igitur pertimescas; iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor inluxerit. Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est et eam ruentium constat esse naturam, ut quotiens abiecerint [p. 168] ueras falsis opinionibus induantur ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis at-tenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Boethius)
hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: