This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
rupis Achaemeniae scopulis, ubi uersa sequentum
pectoribus figit spicula pugna fugax,
Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt
et mox abiunctis dissociantur aquis.
5 si coeant cursumque iterum reuocentur in unum,
confluat alterni quod trahit unda uadi,
conuenient puppes et uulsi flumine trunci
mixtaque fortuitos implicet unda modos;
quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus
10 gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
sic quae permissis fluitare uidetur habenis
fors patitur frenos ipsaque lege meat.