previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


ita est, inquam; sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras. -- tum illa paulisper arridens: ad rem me, inquit, omnium quaesitu maximam uocas, cui uix exhausti quicquam satis sit. talis namque materia est ut una dubitatione succisa innumerabiles aliae uelut hydrae capita succrescant; nec ullus fuerit modus nisi quis eas uiuacissimo mentis igne coherceat. in hac enim de prouidentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione diuina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis. sed quoniam haec quoque te nosse quaedam medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti tamen aliquid deliberare conabimur. quodsi te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem dum nexas sibi ordine contexo rationes. -- ut libet, inquam.

tunc uelut ab alio orsa principio ita disseruit: omnium generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus et quicquid aliquo mouetur modo causas, ordinem, formas ex diuinae mentis stabilitate sortitur. haec in suae simplicitatis arce composita multiplicem rebus gerendis modum statuit. qui modus cum in ipsa diuinae intellegentiae puritate conspicitur, prouidentia nominatur; cum uero ad ea quae mouet atque disponit refertur, fatum a ueteribus appellatum est. quae diuersa esse facile liquebit si quis utriusque uim mente conspexerit; nam prouidentia est ipsa illa diuina ratio in summo omnium principe constituta quae cuncta disponit, fatum uero inhaerens rebus mobilibus dispositio per quam prouidentia suis quaeque nectit ordinibus. prouidentia namque cuncta pariter quamuis diuersa quamuis infinita complectitur, fatum uero singula digerit in motum locis, formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in diuinae mentis adunata prospectum prouidentia sit, eadem uero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum uocetur.

quae licet diuersa sint, alterum tamen pendet ex altero; ordo namque fatalis ex prouidentiae simplicitate procedit. sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum et quod simpliciter praesentarieque prospexerat per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter amministrat. siue igitur famulantibus quibusdam prouidentiae diuinis spiritibus fatum exercetur seu anima seu tota inseruiente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica uirtute seu daemonum uaria sollertia seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse prouidentiam, fatum uero eorum quae diuina simplicitas gerenda disposuit mobilem nexum atque ordinem temporalem.

quo fit ut omnia quae fato subsunt prouidentiae quoque subiecta sint, cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam uero quae sub prouidentia locata sunt fati seriem superent; ea uero sunt quae primae propinqua diuinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt. nam ut orbium circa eundem cardinem sese uertentium qui est intimus ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum ueluti cardo quidam circa quem uersentur exsistit, extimus uero maiore ambitu rotatus quanto a puncti media indiuiduitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid uero illi se medio conectat et societ in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat: simili ratione quod longius a prima mente discedit maioribus fati nexibus implicatur ac tanto aliquid fato liberum est quanto illum rerum cardinem uicinius petit. quodsi supernae mentis haeserit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem. igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad prouidentiae stabilem simplicitatem. ea series caelum ac sidera mouet, elementa in se inuicem temperat et alterna commutatione transformat, eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renouat progressus. haec actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum conexione constringit; quae cum ab immobilis prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. ita enim res optime reguntur si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coherceat.

quo fit ut, tametsi uobis hunc ordinem minime considerare ualentibus confusa omnia perturbataque uideantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat. nihil est enim quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiens a suo quoquam deflectat exordio. quae uero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio quam ut bonis tum aduersa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant? num igitur ea mentis integritate homines degunt ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit? atqui in hoc hominum iudicia depugnant et quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur.

sed concedamus ut aliquis possit bonos malosque discernere; num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, uelut in corporibus dici solet, animorum? non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus his quidem dulcia illis uero amara conueniant, cur aegri etiam quidam lenibus quidam uero acribus adiuuantur. at hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur. quid uero aliud animorum salus uidetur esse quam probitas, quid aegritudo quam uitia? quis autem alius uel seruator bonorum uel malorum depulsor quam rector ac medicator mentium deus? qui cum ex alta prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod conuenire nouit accommodat. hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur quod stupeant ignorantes.

nam ut pauca, quae ratio ualet humana, de diuina profunditate perstringam, de hoc quem tu iustissimum et aequi seruantissimum putas omnia scienti prouidentiae diuersum uidetur. et uictricem quidem causam dis, uictam uero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus ammonuit. hic igitur quicquid citra spem uideas geri rebus quidem rectus ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio. sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo diuinum iudicium pariter humanumque consentiat, sed est animi uiribus infirmus, cui si quid eueniat aduersi desinet colere forsitan innocentiam per quam non potuit retinere fortunam. parcit itaque sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere possit aduersitas, ne cui non conuenit laborare patiatur. est alius cunctis uirtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus: hunc contingi quibuslibet aduersis nefas prouidentia iudicat adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. nam ut quidam me quoque excellentior:

Α᾿νδρὸς δὴ ἱεροῦ δέμας αἰθέρες ᾠκοδόμησαν .

fit autem saepe uti bonis summa rerum regenda deferatur ut exuberans retundatur improbitas. aliis mixta quaedam pro animorum qualitate distribuit: quosdam ... remordet ne longa felicitate luxurient, alios duris [sinit] agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment. alii plus aequo metuunt quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt quod ferre non possunt; hos in experimentum sui tristibus ducit. nonnulli uenerandum saeculis nomen gloriosae pretio mortis emerunt, quidem suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse uirtutem; quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant nulla dubitatio est. nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis. ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant; quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent tum ipsos quibus inuehuntur emendant. laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huius modi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant. in qua re illud etiam dispensari credo quod est forsitan alicuius tam praeceps atque importuna natura ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia; huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio medetur. hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio; mutabit igitur mores ac dum fortunam metuit amittere nequitiam derelinquit. alios in cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas; quibusdam permissum puniendi ius ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii. nam ut probis atque improbis nullum foedus est ita ipsi inter se improbi nequeunt conuenire. quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam uitiis quisque dissentiat faciantque saepe quae cum gesserint non fuisse gerenda decernant?

ex quo saepe summa illa prouidentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant. sola est enim diuina uis cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum. ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod adsignata ordinis ratione decesserit hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno prouidentiae liceat temeritati. Α᾿ργαλέον δε᾽ με ταῦτα θεὸν ὣς πάντ᾽ ἀγορεύειν . neque enim fas est homini cunctas diuinae operae machinas uel ingenio comprehendere uel explicare sermone. hoc tantum perspexisse sufficiat quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. quo fit ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem prouidentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. sed uideo te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem; accipe igitur haustum quo refectus firmior in ulteriora contendas.

load focus Notes (Boethius)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: