This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
uela Neritii ducis
et uagas pelago rates
Eurus appulit insulae,
pulchra qua residens dea
5 solis edita semine
miscet hospitibus nouis
tacta carmine pocula.
quos ut in uarios modos
uertit herbipotens manus,
10 hunc apri facies tegit,
ille Marmaricus Leo
dente crescit et unguibus;
hic lupis nuper additus
flere dum parat ululat,
15 ille tigris ut Indica
tecta mitis obambulat.
sed licet uariis malis
numen Arcadis alitis
obsitum miserans ducem
20 peste soluerit hospitis,
iam tamen mala remiges
ore pocula traxerant,
iam sues Cerealia
glande pabula uerterant
25 et nihil manet integrum
uoce, corpore perditis.
sola mens stabilis super
monstra quae patitur gemit.
o leuem nimium manum
30 nec potentia gramina,
membra quae ualeant licet,
corda uertere non ualent!
intus est hominum uigor
arce conditus abdita.
35 haec uenena potentius
detrahunt hominem sibi
dira quae penitus meant
nec nocentia corpori
mentis uulnere saeuiunt.