This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
sunt etenim pennae uolucres mihi
quae celsa conscendant poli;
quas sibi cum uelox mens induit
terras perosa despicit,
5 aeris immensi superat globum
nubesque postergum uidet
quique agili motu calet aetheris
transcendit ignis uerticem,
donec in astriferas surgat domos
10 Phoeboque coniungat uias
aut comitetur iter gelidi senis
miles corusci sideris
uel quocumque micans nox pingitur
recurrat astri circulum
15 atque ubi iam exhausti fuerit satis
polum relinquat extimum
dorsaque uelocis premat aetheris
compos uerendi luminis.
hic regum sceptrum dominus tenet
20 orbisque habenas temperat
et uolucrem currum stabilis regit
rerum coruscus arbiter.
huc te si reducem referat uia
quam nunc requiris immemor,
25 haec, dices, memini, patria est mihi,
hinc ortus, hic sistam gradum.
quodsi terrarum placeat tibi
noctem relictam uisere,
quos miseri toruos populi timent
30 cernes tyrannos exsules.