Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! unde non iniuria tragicus exclamat: ὦ δόξα δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν. plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt. quo quid turpius. excogitari potest? nam qui falso praedicantur suis ipsi necesse est laudibus erubescant. quae si etiam meritis conquisitae sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore sed conscientiae ueritate metitur? quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum uideatur inglorius. inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat. iam uero quam sit inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non uideat? quae si ad claritudinem refertur, aliena est; uidetur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum. quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur; quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.