previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


assentior, inquam; cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant. -- tum illa: quanti, inquit, aestimabis, si bonum ipsum quid sit agnoueris? -- infinito, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere. -- atqui hoc uerissima, inquit, ratione patefaciam, maneant modo quae paulo ante conclusa sunt. -- manebunt. -- nonne, inquit, monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera perfectaque bona non esse quoniam a se inuicem discreparent, cumque alteri abesset alterum plenum absolutumque bonum afferre non posse, tum autem uerum bonum fieri cum in unam ueluti formam atque efficientiam colliguntur, ut quae sufficientia est eadem sit potentia, reuerentia, claritas atque iucunditas, nisi uero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur? -- demonstratum, inquam, nec dubitari ullo modo potest. -- quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum uero unum esse coeperint bona fiunt, nonne haec ut bona sint unitatis fieri adeptione contingit? -- ita, inquam, uidetur. -- sed omne quod bonum est boni participatione bonum esse concedis, an minime? -- ita est. -- oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diuersus effectus. -- negare, inquam, nequeo. -- nostine igitur, inquit, omne quod est tam diu manere atque subsistere quamdiu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque unum esse destiterit? -- quonam modo? -- ut in animalibus, inquit, cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque id animal uocatur, cum uero haec unitas utriusque separatione dissoluitur interire nec iam esse animal liquet; ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet humana uisitur species, at si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem desinit esse quod fuerat. eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque dum unum est, cum uero unum esse desinit interire. -- consideranti, inquam, mihi plura minime aliud uidetur. --

estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia uenire ad interitum corruptionemque desideret? -- si animalia, inquam, considerem, quae habent aliquam uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent. omne namque animal tueri salutem laborat, mortem uero perniciemque deuitat. sed quid de herbis arboribus que, quid de inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito. -- atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint. nam aliae quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur arescant. sed dat cuique natura quod conuenit, et ne, dum manere possunt, intereant elaborat. quid quod omnes uelut in terras ore demerso trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt? quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra uero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur? iam uero quanta est naturae diligentia ut cuncta semine multiplicato propagentur! quae omnia non modo ad tempus manendi, uerum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi ueluti quasdam machinas esse quis nesciat? ea etiam quae inanimata esse creduntur nonne quod suum est quaeque simili ratione desiderant? cur enim flammas quidem sursum leuitas uehit, terras uero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conueniunt? porro autem, quod cuique consentaneum est id unumquodque conseruat, sicuti ea quae sunt inimica corrumpunt. iam uero quae dura sunt ut lapides adhaerent tenacissime partibus suis et ne facile dissoluantur resistunt. quae uero liquentia ut aer atque aqua facile quidem diuidentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa relabuntur; ignis uero omnem refugit sectioem.

neque nunc nos de uoluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes. nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae uoluntatibus, uerum ex naturae principiis uenit. nam saepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat, uoluntas amplectitur, contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum cohercet uoluntas. adeo haec sui caritas non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit; dedit enim prouidentia creatis a se rebus hanc uel maximam manendi causam ut quoad possunt naturaliter manere desiderent. quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem. -- confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere quae dudum incerta uidebantur. -- quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam permanebit. -- uerum est, inquam. -- omnia igitur, inquit, unum desiderant. -- consensi. -- sed unum id ipsum monstrauimus esse quod bonum. -- ita quidem. -- cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas licet ipsum bonum esse quod desideretur ab omnibus. nihil, inquam, uerius excogitari potest; nam uel ad nihil unum cuncta referuntur et uno ueluti uertice destituta sine rectore fluitabunt aut si quid est ad quod uniuersa festinant id erit omnium summum bonorum. -- et illa: nimium, inquit, o alumne, laetor; ipsam enim mediae ueritatis notam mente fixisti. sed in hoc patuit tibi quod ignorare te paulo ante dicebas. -- quid? inquam. -- quis esset, inquit, rerum omnium finis. is est enim profecto quod desideratur ab omnibus; quod quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.

load focus Notes (Boethius)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: