Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
quantas rerum flectat habenas
natura potens, quibus immensum
legibus orbem prouida seruet
stringatque ligans inresoluto
5 singula nexu, placet arguto
fidibus lentis promere cantu.
quamuis Poeni pulchra leones
uincula gestent manibusque datas
captent escas metuantque trucem
10 soliti uerbera ferre magistrum,
si cruor horrida tinxerit ora,
resides olim redeunt animi
fremituque graui meminere sui,
laxant nodis colla solutis
15 primusque lacer dente cruento
domitor rabidas imbuit iras.
quae canit altis garrula ramis
ales caueae clauditur antro;
huic licet inlita pocula melle
20 largasque dapes dulci studio
ludens hominum cura ministret,
si tamen arto saliens texto
nemorum gratas uiderit umbras,
sparsas pedibus proterit escas,
25 siluas tantum maesta requirit,
siluas dulci uoce susurrat.
ualidis quondam uiribus acta
pronum flectit uirga cacumen;
hanc si curuans dextra remisit,
30 recto spectat uertice caelum.
cadit Hesperias Phoebus in undas,
sed secreto tramite rursus
currum solitos uertit ad ortus.
repetunt proprios quaeque recursus
35 redituque suo singula gaudent
nec manet ulli traditus ordo
nisi quod fini iunxerit ortum
stabilemque sui fecerit orbem.