previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


tum ego: scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam; sed materiam gerendis rebus optauimus, quo ne uirtus tacita consenesceret. -- et illa: atqui hoc unum est quod praestantes quidem natura mentes sed nondum ad extremam manum uirtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum. quae quam sit exilis et totius uacua ponderis sic considera. omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur. huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur. huic quartae si quantum maria paludesque premunt quantumque siti uasta regio distenditur cogitatione subtraxeris, uix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. in hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de peruulganda fama, de proferendo nomine cogitatis, ut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exiguisque limitibus artata? adde quod hoc ipsum breuis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua, moribus, totius uitae distantes, ad quas tum difficultate itinerum tum loquendi diuersitate tum commercii insolentia non modo fama hominum singulorum sed ne urbium quidem peruenire queat. aetate denique M. Tullii, sicut ipse quodam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae rei publicae fama transcenderat et erat tunc adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. uidesne igitur quam sit angusta, quam compressa gloria, quam dilatare ac propagare laboratis? an ubi Romani nominis transire fama nequit Romani hominis gloria progredietur? quid quod diuersarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut quod apud alios laude apud alios supplicio dignum iudicetur? quo fit ut si quem famae praedicatio delectat huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat. erit igitur peruagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae immortalitas coartabitur.

sed quam multos clarissimos suis temporibus uiros scriptorum inops deleuit obliuio! quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura uetustas? uos uero immortalitatem uobis propagare uidemini cum futuri famam temporis cogitatis. quod si ad aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes quod de nominis tui diuturnitate laeteris? unius etenim mora momenti si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam licet habet tamen aliquam portionem; at hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest. etenim finitis ad se inuicem fuerit quaedam, infiniti uero atque finiti nulla umquam poterit esse collatio. ita fit, ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur, non parua sed plane nulla esse uideatur. uos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae uirtutisque praestantia de alienis praemia sermunculis postulatis. accipe in huius modi arrogantiae leuitate quam festiue aliquis illuserit. nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad uerae uirtutis usum ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum an ille philosophus esset si quidem inlatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia uelut insultans: `iam tandem', inquit, `intellegis me esse philosophum?' tum ille nimium mordaciter: `intellexeram', inquit, `si tacuisses'. quid autem est quod ad praecipuos uiros de his enim sermo est, qui uirtute gloriam petunt, quid, inquam, est quod ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat? nam si, quod nostrae rationes credi uetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is cuius ea esse dicitur non exstet omnino. sin uero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam?

load focus Notes (Boethius)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: