previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta descendunt, paulo ualidioribus utendum puto. age enim, si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid in eis est quod aut uestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque uilescat? diuitiaene uel uestrae uel sui natura pretiosae sunt? quid earum potius? aurumne ac uis congesta pecuniae? atqui haec effundendo magis quam coaceruando melius nitent, si quidem auaritia semper odiosos, claros largitas facit. quodsi manere apud quemque non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia cum translata in alios largiendi usu desinit possideri. at eadem, si apud unum quanta est ubique gentium congeratur, ceteros sui inopes fecerit. et uox quidem tota pariter multorum replet auditum, uestrae uero diuitiae nisi comminutae in plures transire non possunt; quod cum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt. o igitur angustas inopesque diuitias, quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non ueniunt.

an gemmarum fulgor oculos trahit? sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa, non hominum; quas quidem mirari homines uehementer ammiror. quid est enim carens animae motu atque compage quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure uideatur? quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra uestram tamen excellentiam collocatae ammirationem uestram nullo modo mereantur.

an uos agrorum pulchritudo delectat? quidni? est enim pulcherrimi operis pulchra portio. sic quondam sereni maris facie gaudemus, sic caelum, sidera, lunam solemque miramur. num te horum aliquid attingit, num audes alicuius talium splendore gloriari? an uernis floribus ipse distingueris aut tua in aestiuos fructus intumescit ubertas? quid inanibus gaudiis raperis, quid externa bona pro tuis amplexaris? numquam tua faciet esse fortuna quae a te natura rerum fecit aliena. terrarum quidem fructus animantium procul dubio debentur alimentis; sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam uelis, nihil est quod fortunae affluentiam petas. paucis enim minimisque natura contenta est; cuius satietatem si superfluis urguere uelis, aut iniucundum quod infuderis fiet aut noxium.

iam uero pulchrum uariis fulgere uestibus putas. quarum si grata intuitu species est, aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis. an uero te longus ordo famulorum facit esse felicem? qui si uitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino uehementer inimica; sin uero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? ex quibus omnibus nihil horum quae tu in tuis computas bonis tuum esse bonum liquido monstratur. quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est quod uel amissis doleas uel laeteris retentis? quodsi natura pulchra sunt, quid id tua refert? nam haec per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. neque enim idcirco sunt pretiosa quod in tuas uenere diuitias, sed quoniam pretiosa uidebantur tuis ea diuitiis annumerare maluisti.

quid autem tanto fortunae strepitu desideratis? fugare, credo, indigentiam copia quaeritis. atqui hoc uobis in contrarium cedit; pluribus quippe amminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis uarietatem, uerumque illud est permultis eos indigere qui permulta possideant, contraque minimum qui abundantiam suam naturae necessitate non ambitus superfluitate metiantur. itane autem nullum est proprium uobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona uestra quaeratis? sic rerum uersa condicio est ut diuinum merito rationis animal non aliter sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione uideatur? et alia quidem suis contenta sunt, uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam. ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit, uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis. nam si omne cuiusque bonum eo cuius est constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis eisdem uosmet ipsos uestra existimatione summittitis. quod quidem haud immerito cadit. humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur si se nosse desierit; nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est, hominibus uitio uenit. quam uero late patet uester hic error, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis! at id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur, illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat. ego uero nego ullum esse bonum quod noceat habenti num id mentior? minime, inquis. atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus quicquid usquam auri gemmarumque est se solum qui habeat dignissimum putat. tu igitur, qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses coram latrone cantares. o praeclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis!

load focus Notes (Boethius)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: