This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
felix nimium prior aetas
contenta fidelibus aruis
nec inerti perdita luxu,
facili quae sera solebat
5 ieiunia soluere glande.
non Bacchica munera norant
liquido confundere melle
nec lucida uellera Serum
Tyrio miscere ueneno.
10 somnos dabat herba salubres,
potum quoque lubricus amnis,
umbras altissima pinus.
nondum maris alta secabat
nec mercibus undique lectis
15 noua litora uiderat hospes.
tunc classica saeua tacebant
odiis neque fusus acerbis
cruor horrida tinxerat arua.
quid enim furor hosticus ulla
20 uellet prior arma mouere,
cum uulnera saeua uiderent
nec praemia sanguinis ulla?
utinam modo nostra redirent
in mores tempora priscos!
25 sed saeuior ignibus Aetnae
feruens amor ardet habendi.
heu, primus quis fuit ille
auri qui pondera tecti
gemmasque latere uolentes
30 pretiosa pericula fodit?