previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sit tuae curationis intellegam? -- tu uero arbitratu, inquam, tuo quae uoles ut responsurum rogato. -- tum illa: huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas an ullum credis ei regimen inesse rationis? -- atqui, inquam, nullo existimauerim modo ut fortuita temeritate tam certa moueantur, uerum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac sententiae ueritate depellat. -- ita est, inquit nam id etiam paulo ante cecinisti hominesque tantum diuinae exsortes curae esse deplorasti; nam de ceteris quin ratione regerentur nihil mouebare. papae autem, uehementer ammiror cur in tam salubri sententia locatus aegrotes. uerum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto. sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur aduertis? -- uix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam. -- num me, inquit, fefellit abesse aliquid, per quod uelut hiante ualli robore in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? sed dic mihi, meministine quis sit rerum finis quoue totius naturae tendat intentio? -- audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetauit. -- atqui scis unde cuncta processerint. -- noui , inquam, deumque esse respondi. -- et qui fieri potest ut principio cognito quis sit rerum finis ignores? uerum hi perturbationum mores, ea ualentia est, ut mouere quidem loco hominem possint, conuellere autem sibique totum exstirpare non possint. sed hoc quoque respondeas uelim: hominemne te esse meministi? -- quidni, inquam, meminerim? -- quid igitur homo sit poterisne proferre? -- hocine interrogas, an esse me sciam rationale animal atque mortale? scio, et id me esse confiteor. -- et illa: nihilne aliud te esse nouisti? -- nihil. -- iam scio, inquit, morbi tui aliam uel maximam causam; quid ipse sis nosse desisti. quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum reconciliandae sospitatis inueni. nam quoniam tui obliuione confunderis et exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti; quoniam uero quis sit rerum finis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris; quoniam uero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore fluitare: magnae non ad morbum modo, uerum ad interitum quoque causae. sed sospitatis auctori grates quod te nondum totum natura destituit. habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed diuinae rationi subditam credis; nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor illuxerit. sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est, et eam mentium constat esse naturam ut quotiens abiecerint ueras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.

load focus Notes (Boethius)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: