previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi. itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, cuius ab adulescentia laribus obuersatus fueram, Philosophiam. et quid, inquam, tu in has exsilii nostri solitudines, o omnium magistra uirtutum, supero cardine delapsa uenisti? an ut tu quoque me cum rea falsis criminationibus agiteris? -- an, inquit illa, te, alumne, desererem nec sarcinam quam mei nominis inuidia sustulisti communicato te cum labore partirer? atqui Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis. meam scilicet criminationem uererer et quasi nouum aliquid accideret perhorrescerem? nunc enim primum censes apud improbos mores lacessitam periculis esse sapientiam? nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me astante promeruit? cuius hereditatem cum deinceps Epicureum uulgus ac Stoicum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque uelut in partem praedae traherent, uestem quam meis texueram manibus disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes abiere. in quibus quoniam quaedam nostri habitus uestigia uidebantur, meos esse familiares imprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis errore peruertit. quodsi nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta, quoniam sunt peregrina, nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos, quorum nec peruetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti. quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi uidebantur. itaque nihil est quod ammirere si in hoc uitae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est, pessimis displicere. quorum quidem tametsi est numerosus exercitus spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. qui si quando contra nos aciem struens ualentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur. at nos desuper irridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.

load focus Notes (Boethius)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: