This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae. tum uero totis in me intenta luminibus: tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus, nostris educatus alimentis in uirilis animi robur euaseras? atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses inuicta te firmitate tuerentur. agnoscisne me? quid taces? pudore an stupore siluisti? mallem pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit. cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque uidisset, ammouit pectori meo leniter manum et: nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum. sui paulisper oblitus est. recordabitur facile, si quidem nos ante cognouerit; quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus. haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam ueste siccauit.