PRAEFATIO MONOSYLLABARUM TANTUM IN FINE POSITARUM
UT in vetere proverbio est ‘sequitur vara vibiam,’
similium nugarum subtexo nequitiam, et hi versi- [p. 292]
culi monosyllabis terminantur, exordio tamen libero,
quamquam fine legitimo. set laboravi, ut quantum
5eius possent aput aures indulgentissimas, absurda
concinerent, insulsa resiperent, hiulca congruerent;
denique haberent et amara dulcedinem et inepta
venerem et aspera lenitatem, quae quidem omnia,
quoniam insuavis materia devenustat, lectio benigna
10conciliet. tu quoque mihi tua crede securior, quippe
meliora, ut, quod per adagionem coepimus, proverbio
finiamus et ‘mutuum muli scalpant.’