GRAMMATICOMASTIX
ET logodaedalia? stride modo, qui nimium trux
frivola condemnas: nequam quoque cum pretio est mers!
Ennius ut memorat, repleat te laetificum gau.2
livida mens hominum concretum felle coquat pus.
5dic, quid significent Catalepta Maronis? in his al
Celtarum posuit; sequitur non lucidius tau: 3
estne peregrini vox nominis an Latii sil?
et quod germano mixtum male letiferum min? [p. 308]
imperium, litem, venerem cur una notat res?
10lintribus in geminis constratus ponto sit an pons?
Bucolico saepes dixit Maro, cur Cicero saeps?
vox solita et cunctis notissima, si memores, lac
cur condemnatur, ratio magis ut faciat lact?
an, Libyae ferale malum, sit Romula vox seps?
15si bonus est insons contrarius et reus, est sons?
dives opum cur nomen habet Iove de stygio dis?
unde Rudinus ait ‘divum domus altisonum cael’?1
et cuius de more, quod addidit, ‘endo suam do’?2
aut, de fronde loquens, cur dicit ‘populea fros’?3
20Sed quo progredior? quae finis, quis modus et calx?
indulge, Pacate bonus, doctus, facilis vir;
totum opus hoc sparsum, crinis velut Antiphilae: pax.4 [p. 310]