LUDIUS
DELPHIS Solonem scripse fama est Atticum
γνῶθι σεαυτόν, quod Latinum est: nosce te.
multi hoc Laconis esse Chilonis putant.
55Spartane Chilon, sit tuum necne, ambigunt,
quod iuxta fertur, ὄρα τέλος μακροῦ βίου,
finem intueri longae vitae qui iubes.
multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.
et Pittacum dixisse fama est Lesbium
60γίγνωσκε καιρόν: tempus ut noris, iubet.
set καιρὸς iste tempestivum tempus est.
Bias Prieneus dixit οἱ πλεῖστοι κακοί,
quod est Latinum, plures hominum sunt mali;
set inperitos scito, quos dixit malos. [p. 316]
65 μελέτη τὸ πᾶν, Periandri id est Corinthii,
meditationem posse totum qui putat.
ἄριστον μέτρον esse dicit Lindius
Cleobulus: hoc est, optimus cunctis modus.
Thales set ἐγγύα, πάρα δ' ἄτα protulit,
70spondere qui nos, noxa quia praes est, vetat.
hoc nos monere faeneratis non placet.
Dixi: recedam, legifer venit Solon.