Prologus
Septem sapientes, nomen quibus istud dedit
20Ssuperior aetas nec secuta sustulit,
hodie in orchestram palliati prodeunt,
quid erubescis tu, togate Romule,
scaenam quod introibunt tam clari viri?
nobis pudendum hoc, non et Atticis quoque:
25quibus theatrum curiae praebet vicem.
nostris negotis sua loca sortito data:
campus comitiis, ut conscriptis curia,
forum atque rostra separat ius 1 civium,
una est Athenis atque in omni Graecia
30ad consulendum publici sedes loci,
quam in urbe nostra sero luxus condidit,
aedilis olim scaenam tabulatam dabat
subito excitatam nulla mole saxea.
Murena sic et Gallius: nota eloquar,
35postquam potentes nec verentes sumptuum
nomen perenne crediderunt, si semel
constructa moles saxeo fundamine
in omne tempus conderet ludis locum: [p. 314]
cuneata crevit haec theatri inmanitas:
40Pompeius hanc et Balbus et Caesar dedit
Octavianus concertantes sumptibus.
sed quid ego istaec? non hac de causa huc prodii,
ut expedirem, quis theatra, quis forum,
quis condidisset privas partes moenium:
45set ut verendos disque laudatos viros
praegrederer aperiremque, quid vellent sibi.
Pronuntiare suas solent sententias,
quas quisque iam prudentium anteverterit.
scitis profecto, quae sint; set si memoria
50rebus vetustis claudit, veniet ludius
edissertator harum, quas teneo minus.