This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Iamdudum autem quam grati animi, tam sermonis
exigui, ut supra dictum est, succumbo materiae,
neque adhuc illa perstrinxi, quae ne infantissimus
quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam
et omnium gaudiis testata supprimeret; quae supra
vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut ingrati
crimine arguendus aut temerarii professione culpandus:
tamen, alterum cum subeundum sit, audaciam
quam malevolentiam malo reprehendi, tu, Auguste
venerabilis, districtus maximo bello, adsultantibus tot
milibus barbarorum, quot Danuvii ora praetexitur.
comitia consulatus mei armatus exerces. tributa ista
quod in urbe Sirmio geruntur, an. ut quod in pro-
[p. 244]
cinctu, centuriata dicentur? an ut quondam pontificalia
vocabuntur, sine arbitrio multitudinis sacerdotum
tractata collegio? sic potius, sic vocentur
quae tu pontifex maximus deo participatus habuisti.
Non est ingenii mei, piissime imperator, talia comminisci.
verba sunt litterarum tuarum: quibus apud
me auctoritatem summi numinis et tuae voluntatis
amplificas. sic enim loqueris: cum de consulibus in
annum creandis solus mecum rolutarem, ut me nosti atque
ut facere debui et velle te scirit consilium meum ad deum
retuli. eius auctoritati obsecutus te consulem designari et
declarari ei priorem nuncupavi. cuius orationis ordo
lucidior? quae doctrina tam diligens propriis comitiorum
verbis loqui nec vocabulis moris antiqui
nomina peregrina miscere? valete modo. classes
populi et urbanarum tribuum praerogativae et centuriae
iure vocatae. quae comitia pleniora umquam
fuerunt quam quibus praestitit deus consilium,
imperator obsequium?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.