previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem meum isdem verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis adsignat, experiatur hoc idem persequi, et nihil poterit proferre facundius. aguntur enim gratiae non propter maiestatis ambitum nec sine argumentis imperatori fortissimo: testis est uno pacatus in anno et Danuvii limes et Rheni; liberalissimo: ostentat hoc dives exercitus; indulgentissimo: docet securitas erroris humani; consultissimo: probat hoc tali principe oriens ordinatus: piissimo: huius vero laudis locupletissimum testimonium est pater divinis honoribus consecratus, instar filii ad imperium frater adscitus, a contumelia belli patruus vindicatus, ad praefecturae collegium filius cum patre coniunctus, ad consulatum praeceptor electus, possum ire per omnes appellationes tuas. [p. 224] quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur: vocarem 1 Germanicum deditione gentilium. Alamannieum traductione captorum, vincendo et ignoscendo Sarmaticum; conecterem omnia merita virtutis et cognomina felicitatis: sed alia est ista materia et suo parata secreto, eum placuerit signanter et breviter omnia, quae novimus, indicare nec persequi, ut qui terrarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt aliquanto detrimento magnitudinis, nullo dispendio veritatis. Nunc autem, quod diei huius proprium, de consulatu gratias agam. Sed procurrunt et aliae dignitates atque in vocem gratulationis erumpunt ac se prius debere profitentur. tot gradus nomine cernitis propter tua incrementa congesti: ex tuo merito te ac patre principibus quaestura communis et tui tantum praefectura beneficii, quae et ipsa non vult vice simplici gratulari, liberalius divisa quam iuncta: cum teneamus duo integrum, neuter desiderat separatum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: