previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Necesse est tamen aliquid comparari, ut possit intellegi, bona nostra quo praestent. Aegro- [p. 264] tantes amicos Traianus visere solebat: hactenus in eo comitas praedicanda est. tu et visere solitus et mederi praebes ministros, instruis cibos, fomenta dispensas, sumptum adicis medellarum, consolaris adfectos, revalescentibus gratularis. in quot vias de una eius humanitate progrederis! legionibus universis, ut in communi Marte evenit, si quid adversi acciderat, vidi te circumire tentoria, ‘satin salvae?’ quaerere, tractare vulnera sauciorum et, ut salutiferae adponerentur medellae atque ut non cessaretur, instare, vidi quosdam fastidientes cibum te commendante sumpsisse, audivi confirmantia ad salutem verba praefari, occurrere desideriis singulorum: huius sarcinas mulis aulicis vellere, his specialia iumenta praebere, illis ministeria perditorum instaurare lixarum, aliorum egestatem tolerare sumptu, horum nuditatem velare vestitu, omnia agere indefesse et benigne, pietate maxima, ostentatione nulla, omnia praebere aegris, nihil exprobrare sanatis. inde cunctis salute nostra carior factus meruisti, ut haberes amicos obnoxios, promptos, devotos, fideles, in aevum omne mansuros, quales caritas potius quam fortuna concidat, [p. 266] XVI II. Concludam deinceps orationem meam. piissime Auguste, sermonis magis fine, quam gratiae, namque illa perpetua est et spatio non transmeabili terminum calcis ignorat, flexu tamen parvo, nec a te procul, convertar ad deum. aeterno omnium genitor, ipse non genite, opifex et causa mundi, principio antiquior, fine diuturnior, qui templa tibi et aras penetrabilibus initiatorum mentibus condidisti, tu Gratiano humanarum rerum domino eiusmodi semina nostri amoris molesti, ut nihil in digressu segnior factus meminisset et relicti, illustraret absentem, praesentibus anteferret; deinde quia interesse primordiis dignitatis per locorum intervalla non poterat, ad sollemnitatem condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset officium, quae enim maiorum umquam memoria transcursum tantae celeritatis vel in audacibus Graecorum fabulis commenta est? Pegasus volucer actus a Lycia non ultra Ciliciam permeavit. Cyllarus atque Arion inter Argos Ncmeamque senuerunt. ipsi Castorum equi, quod longissimum iter est, non nisi mutato vectore transcurrunt, tu, Gratiane. tot Romani imperii limites, tot flumina et lacus, tot veterum intersaepta regnorum ab usque Thracia per totum, quam longum [p. 268] est, latus Illyrici, Venetiam Liguriamque et Galliam veterem, insuperabilia Rhaetiae, Rheni vadosa, Sequanorum invia, porrecta Germaniae, celeriore transcursu, quam est properatio nostri sermonis, evolvis, nulla requie otii, ne somni quidem aut cibi munere liberali, ut Gallias tuas inopinatus illustres, ut consulem tuum, quamvis desideratus, anticipes, ut illam ipsam, quae auras praecedere solet, famam facias tardiorem. hoc senectuti meae, hoc honori a te datum, supremus ille imperii et consiliorum tuorum deus conscius et arbiter et auctor indulsit, ut sellam curulem, cuius sedem frequenter ornabis, ut praetextam meam purpurae tuae luce fucatam, ut trabeam non magis auro suo quam munere tuo splendidam, quae ab Illyrico sermonis dignitas honestavit, apud Gallias illustriora praestares, quaestorem ut tuum, praefectum ut tuo praetorio, consulem tuum et, quod adhuc cunctis meis nominibus anteponis. praeceptorem tuum, quem pia voce declaraveras, iusta ratione praetuleras, liberali largitate ditaveras, Augustae dignationis officiis consecrares.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: