previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi gratificari. non enim Sulpicius acrior in contionibus nec maioris Gracchi commendabilior modestia fuit nec patris tui gravior auctoritas, qui tenor vocis, cum incitata pronuntias; quae inflexio, cum remissa; quae temperatio, cum utraque dispensas! quis oratorum laeta iucundius, facunda cultius, pugnantia densius, densata glomerosius aut dixit aut, quod est liberum, cogitavit? vellem, si rerum natura pateretur, Xenophon Attice, in aevum [p. 258] nostrum venires, tu, qui ad Cyri virtutes exequendas votum potius, quam historiam commodasti: cum diceres, non qualis esset, sed qualis esse deberet, si nunc in tempora ista procederes, in nostro Gratiano cerneres, quod in Cyro tuo non videras, sed optabas. atque ista omnia, quae punctis quibusdam acuminata signavi, si facundia pro voluntate suppeteret, quamquam non copiosius, exequerer, ubertatem stilo rerum magnitudine suggerente. sed nec huius diei nec huius ista materiae, qui dicturi estis laudes principis nostri, habetis velut seminarium. unde orationum vestrarum iugera compleatis. ego ista perstrinxi atque, ut sciunt omnes, possum videri familiaris notitiae secretus interpres domestica istaec non tam praedicare quam prodere. Atque ut ista dixi de cognitis mihi atque intra aulam familiaribus, possem et foris celebrata memorare, nisi omnia omnes et separatim sibi quisque novisset, possem pari brevitate dicere, qua superiora: emendalissimi viri est pigenda non facere: at tu numquam paenitenda fecisti et semper veniam paenitentibus obtulisti, pulchrum est indulgere timentibus: sed tu perpetuae bonitatis edictis occurrit [p. 260] omnibus, ne timerent, magnificum largiri honores: tu honoratos et liberalitate ditasti. laudabile est imperatorem faciles interpellantibus praebere aditus nec de occupatione causari: tu confirmas adire cunetantes; et iam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur. interrogas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: