This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Expectare nunc aures praesentium scio et
eminere in omnium vultu intellego, quod desiderio
concipiatur animorum, existimant enim, cum ea.
quae ad grates agendas pertinebant, summatim et
tenuiore filo, sicut dicitur, deducta libaverim, aliqua
me etiam de maiestatis tuae laudibus debere perstringere.
quamquam me istam dixerim seposuisse
materiam et in tempus aliud reservare: nihilominus
tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure
cohortantur. itaque faciam, quando cogunt
[p. 254]
volentem, sed maioribus separatis tenuiora memorabo,
nulla spe ad plenum exequendi, sed universi ut
intellegant eorum, quae inter familiaria praedicanda
sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis
dignitatem, nec excellentia, sed cotidiana tractabo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.