This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sed ad blandiora festino, ab hac enim litterarum
ad me datarum parte digressus, eo quoque
descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea mitteretur,
omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine
fatigasti. non ergo supra consulatum mihi
[p. 248]
est adhibita per te cura tam diligens, pro me cura
tam felix? in Illyrico arma qnatiuntur: tu mea causa
per Gallias civilium decorum indumenta dispensas,
loricatus de toga mea fractas, in procinctu et cum
maxime dimicaturus palmatae vestis meae ornamenta
disponis: feliciter et bono omine, namque iste habitus,
ut in pace consulis est, sic in victoria triumphantis.
parum est, si, qualis ad me trabea mittatur,
interroges: te coram promi iubes, nec satis habes, ut
largitionum ministri ex more fungantur: eligis ipse
de multis et, cum elegeris, munera tua verborum
honore prosequeris. palmatam, inquis, tibi misi, in
qua divus Constantius parens noster intentus est. me
beatum, cuius insignibus talis cura praestatur! haec
plane, haec est picta, ut dicitur, vestis, non magis
auro suo quam tuis verbis, sed multo plura sunt in
eius ornatu, quae per te instructus intellego, geminum
quippe in uno habitu radiat nomen Augusti.
Constantius in argumento vestis intexitur, Gratianus
in muneris honore sentitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.