This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Et nunc ego, piissime imperator, ne fastigium
anditorii sacri, dictorum tuorum timidus interpres,
offendam, divinitatis tuae pro! levi cum piaculo
verba transcurro. cum de consulibus, inquis, in annum
creandis: erudita vox et cura sollemnis! mecum
[p. 246]
volutarem: o profundi altitudo secreti! habes ergo
consiliatorem et non metuis proditorem, ut me nosti:
quid familiarius, ut facere debui: quid constantius, ut
velle te scivi: quid dici blandius potest? consilium
meum ad deum retuli. et quemadmodum solus, cui
praesto est tam grande consilium? an plenius cum
senatu, eum equestri ordine, eum plebe Romana,
cum exercitu tuo et provinciis omnibus deliberasses?
consilium meum ad deum retuli. non ut, credo, novum
sumeres, sed ut sanctius fieret, quod volebas, eius
auctoritati obsecutus: scilicet ut in consecrando patre,
in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti, te
consulem designati et declaravi et priorem nuncupavi.
quis haec verba te docuit? ego tam propria et tam
Latina nescivi. designati et declaravi et nuncupavi.
non fit hoc temere, habet moras suas dispertitis
gradibus tam matura cunctatio, has ego litteras tuas
si in omnibus pilis atque porticibus, unde de plano
legi possint, instar edicti pendere mandavero, nonne
tot statuis honorabor, quot fuerint paginae libellorum?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.