next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

SYMMACHUS AUSONIO


MERUM mihi gaudium eruditionis tuae scripta tribuerunt,
quae Capuae Iocatus accepi, erat quippe in
his oblita Tulliano melle festivitas et sermonis mei
non tam vera, quam blanda laudatio, quid igitur
5magis mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta
oris an pectoris tui. quippe ita facundia antistas ceteris,
ut sit formido rescribere: ita benigne nostra
conprobas, ut libeat non tacere, si plura de te praedicem,
videbor mutuum scabere et magis imitator tui
10esse adloquii quam probator, simul quod ipse nihil
ostentandi gratia facis, verendum est genuina in te
bona tamquam adfectata laudare, unum hoc tamen
a nobis indubitata veritate cognosce, neminem esse
mortalium quem prae te diligam; sic vadatum me
15honorabili amore tenuisti. [p. 4]
Set in eo mihi verecundus nimio plus videre, quod
libelli tui arguis proditorem, nam facilius est ardentes
favillas ore comprimere quam luculenti operis
servare secretum. eum semel a te profectum carmen
20est, ius omne posuisti: oratio publicata res
libera est. an vereris aemuli venena lectoris. Ne
libellus tuus admorsu duri dentis uratur? tibi uni
ad hoc locorum nihil gratia praestitit aut dempsit
invidia, ingratis scaevo cuique proboque laudabilis
25es. proinde cassas dehinc seelude formidines et indulge
stilo, ut saepe prodaris. certe aliquod didascalicum
seu protrepticum nostro quoque nomini
carmen adiudica. fac periculum silentii mei, quod
etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo,
30novi ego. quae sit prurigo emuttiendi operis, quod
probaris, nam quodam pacto societatem laudis adfectat,
qui aliena bene dicta primus enuntiat. Ea
propter in comoediis summatim quidem gloriam
scriptores tulerunt, Roscio tamen atque Ambivio
35ceterisque actoribus fama non defuit.
Ergo tali negotio expcnde otium tuum et novis
voluminibus ieiunia nostra sustenta, quod si iactantiae
fugax garrulum iudicem pertimescis, praesta
etiam tu silentium mihi, ut tuto simulem nostra
40esse, quae scripseris, vale. [p. 6]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: