IN SIMULACRUM OCCASIONES ET PAENITENTIAE
Cuius opus? Phidiae: qui signum Pallados, eius
quique Iovem fecit; tertia palma ego sum. sum
dea quae rara et paucis occasio nota.
quid rotulae insistis? stare loco nequeo,
5quid talaria habes? volucris sum. Mercurius quae
fortunare solet, trado ego, cum volui,
crine tegis faciem, cognosci nolo. sed heus tu
occipiti calvo es? ne tenear fugiens,
quae tibi iuncta comes? dicat tibi. dic rogo, quae sis.
10sum dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit. [p. 176]
sum dea, quae factique et non facti exigo poenas,
nempe ut paeniteat, sic METANOEA vocor.
tu modo dic, quid agat tecum, quandoque volavi,
haec manet; hanc retinent, quos ego praeterii.
15tu quoque dum rogitas, dum percontando moraris, 15
elapsam dices me tibi de manibus.